189. III. Honorius pápa a római és a cseh királyoknak meghagyja, hogy az esztergami érseket ebben segítsék. 1287.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio ... Regi Romanorum Illustri salutem et Apostoliam benedictionem. Si sparsa semina etc. ut supra verbis competenter mutatis usque reducat. Ut igitur idem Archiepiscopus tanquam Christi operarius utilius proficere valeat, Celsitudinem Regiam rogamus et hortamur, ac in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus attendens, quod per hoc posset Catholice fidei deperire, contra Tartaros, Sarracenos, Neugerios, Paganos, et alios predictos eidem Archiepiscopo ad requisitionem suam sic favorabiliter assistere studeas, quod huiusmodi repressis erroribus tibi cedat ad laudis titulos et salutem. Datum Rome apud Sanctam Sabinam IIII. Idus Martii (Pontificatus nostri) anno secundo.

In e. m. carissimo in Christo filio ... Regi Boemie Illustri, et dilecto filio nobili viro ... Duci Austrie verbis competenter mutatis.

(IV. Honorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 355. l.)