151. Chene Chugut fia Margit és Agnes szolgálóit Lukácsnak a pozsonyi káptalan előtt bevallja. 1282.

Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Posoniensis Ecclesie salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus pernenire, quod constitutis coram nobis personaliter Luca filio Jovan de Corcha ex una parte, et ex altera quodam, qui se dixit uocari Chene filium Chugut de Luche, cuius persona nobis non fuit bene nota, sicut postmodum certificati fuimus de eiusdem persona per Belid filium Buzad, et Turcha de Corcha, nobiles de Comitatu Posoniensi, ac per Mathiam filium Hyrchul jobagionem castri Posoniensis; qui quidem Chene est confessus oraculo viue uocis, quod ipse duas ancillas suas empticias, Margaretam et Agnes vocatas, eciam coram nobis personaliter conparentes, et se esse ancillas ipsius Cene pure confitentes, predicto Luce pro quinque marcis vendidisset, quas quidem quinque marcas idem Cene ab ipso Luca dixit se recepisse plenarie et habere, obligans se, quod nec idem Cene, nec sui cognati predictas ancillas ab eodem Luca ullo unquam tempore poterunt reuocare. Datum in vigilia Sancti Laurencij anno Domini MşCCş octuagesimo secundo.

A B C D

Jegyzet. Az Amade grófok csalóközi levéltárából másolta Horvát István. Érdy.