072. 15) A pápa Fülöpnek megengedi, hogy könyveiről és egyéb ingóságairól végrendeletileg szabadon intézkedhessék.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Philippo Episcopo Firmano Apostolice Sedis Legato salutem et Apostolicam benedictionem. Quia fragilitas humane conditionis nullius certitudinem status habet, et quod esse videtur, tendit potius ad non esse, tu salubri ductus consilio de libris et aliis bonis tuis mobilibus, et sese moventibus condere desideras testamentum, ut ante iudicium iustitiam tibi pares preveniendo pietatis operibus horam mortis. Tuis itaque devotis precibus inclinati, testandi, ordinandi et disponendi de libris et bonis eisdem plenam et liberam tibi concedimus auctoritate presentium facultatem. Datum Viterbii X. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 331. l.)