043. IV. László magyar király 7. Rudolf római-német királyhoz, hogy Otakar cseh király és annak emberei a követelt várokat birják még. 1277.

Ne diu sermonibus immoremur, sed conscientiae nostrae secreta sermo succinctus percurrat, simpliciter teste altissimo, prout in cordis nostri continetur secretario, profitemur, quod juxta felicis unionis foedera, quibus filialitatis ac societatis vinculis unum sumus, a vestris desideriis nostra nunquam discrepabit intentio, sed in omnibus, quae vestris blandiuntur affectibus, semper prompti et benivoli assurgemus. Sane ad hoc, quod nuper Vestra Celsitudo Regia nobis conquerendo monstravit, videlicet adhuc quaedam vestra castra a nostris fidelibus detineri in vestrum praejudicium occupata, Vestrae Majestati taliter duximus respondendum: quod nos ab O. et aliis, qui castra praedicta detinent, jam dudum eadem requisivimus, qui offerunt se paratos, quandocunque Vestrae Serenitati placuerit, coram vestris Baronibus per omnia facere, quicquid juris fuerit, et consonum rationi. Propter quod Vobis consulimus bona fide, quod ad terrarum nostrarum metas et terminos viros idoneos transmittatis, et nos de nostris aliquos adjungemus, ita, quod in ipsorum et praedicta castra detinentium praesentia quaestio hujusmodi fine amicabili terminetur.

(Bodmann Fer. Jozs., Codex Epistolaris Rudolfi I. Rom. Regis, Lipcse 1806. 66. l.)