042. IV. László király a tarnukuztári királyi tárnokokat megnemesíti. 1277.

LAdislaus Dei gracia Hungarie, Daluacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieqe Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Regalis Magnificeneia sibi totis nisibus, totis uiribus famulantes graciosis et benivolis consueuit attollere donatiuis, vt consolacionis linteo fomententur, quos labor prolixior et famulatus deuocior approbauit. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium volumus peruenire: Quod tauarnicos nostros Chotou et Chete, ac fratres eorundem, filios Hedrici, cum ipso Hedrico patre eorum; Michaelem et Lukach, filios videlicet Beed, filium Zumboth; Gueze filium Cheme, et Venceslaum filium Muz; Gregorium Chundor; Anias, Donk,Johannem;Tywoth, et Iwankam filios Iwanc; Lucam et Mydar, de Tarnukuztar, propter eorundem deuota seruicia, quibus nostre Maiestati se obsequiosos exhibuerunt famulatibus indefessis, cupientes prosequi Regalis gracie largitutis (így), a priori statu et condicione tauarnicorum cum terra ipsorum liberatos penitus et exemptos in cetum et numerum nostrorum seruiencium Regalium cum suis heredibus heredumque suorum successoribus duximus ex plenitudine Regalis gracie transferendos; volentes, ut ea gaudeant libertate, qua vtuntur et fruuntur ceteri seruientes Regales sub uexillo Regio militantes in ipsa terra Tarnukuztar, quam exemimus pro eisdem, libere et pacifice moraturi, tanquam nobiles in terris suis hereditarijs conmorantes. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Thome, Electi Ecclesie Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M. ducentesimo septuagesimo septimo, Regni autem nostri anno sexto.

(A győri káptalan 1381-ki átiratából, Ráth Károly.)