001. IV. vagyis Kun László királynak Revisnye birtokra vonatkozó adománya Hocymer számára. 1272.

Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris presentes literas inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod dum Hocymer quandam particulam terre Revissnye vocitatam ad usum duorum aratrorum in Arva existentem ad resarcicionem mortis filii sui a nobis sibi dari petiverat, sed quia de facto ejusdem terre veritas nobis non constabat, Michaeli Comiti de Zolyom dilecto et fideli nostro dedera-mus in mandatis, vt terram eandem statueret Hocymero supradicto, nullius justicie derogando, qui nobis suas literas in hec verba destinavit.

Excellentissimo ac beneficentissimo domino suo Ladislao Dei gracia Regi Hungarie Michael Comes de Zolyom inclinacionem cum servicio fidelitatis. Literas Vestre Dominacionis recepimus continentes, quod terram Revissnye in Arva existentem sub metis et terminis antiquis Hocymero statuerem perpetuo possidendam. Cuius quidem terre mete distinguuntur: iucipit enim prima meta e parte magne ville, vbi duo fluvii coniunguntur, videlicet fluvins Chenk et fluvius Revissnye, et per ipsum fluvium ascendendo vadit ad arborem pomi; deinde flectitur ad vnum monticulum Hradek nominatum; deinde tendit versus occidentem ad montem Saar; deinde procedendo currit per montes ad montem Valch; per summitatem eiusdem montis currit versus orientem, et pervenit ad egressum fluvii Beztrech; et deinde flectendo currit versus meridiem per bonum spacium, de ipso fluvio exit, et vadit vltra vallem Hork, tangendo dumum spinarum et vergendo directe pervenit ad tres fontes lutosos; et abhinc descendit ad riuulum Chenk, et pervenit ad primam metam et ibi terminatur.

Vnde nos considerantes fidelia servicia eiusdem Hocymer, que nobis impendit et impendere promittit in futurum, predictam terram Revissnye sub predictis metis et terminis dedimus, contulimus et donauimus supra dicto Hocymero, et per eum suis heredibus, heredumque suorum, successoribus perpetuo et irrevocabiliter possidendam. Vt igitur nostre donacionis series robur perpetue firmitatis obtineat, in eius rei documentum presentes eidem Hocymer concessimus literas, sigilli nostri duplicis munimine roborando. Datum per manus magistri Nicolai, Albensis Ecclesie Transylvaniensis Prepositi, aute nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° septuagesimo secundo, Regni autem nostri anno primo. Venerabilibus Philippo Strigoniensi, perpetuo Comite eiusdem loci, Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinque-Ecclesiensi, Comite Musuniensi, Briccio Chanadiensi, Philippo Vaciensi, aule charissime matris nostre Cancellario, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Timotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dyonisio Jauriensi, et aliis Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Laurencio Palatino, Comite Supruniensi, Joachimo Bano tocius Sclavonie, Nicolao Vajuoda Transilvano, Comite de Zonuk, Ladislao Comite Posoniensi, Erney Magistro Tauernicorum, Comite Varasdiensi, Alexandro Bano, Judice Curie nostre, Emerico Comite Simeghiensi, Paulo Bano de Zeurino, Ponith Bano, Comite Zaladiensi, et aliis quamplurimis Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.

(Gr. Batthányi József kézírati gyüjteményéből. Ezen okmány 1391-ben hitelesnek találtatván, a Regestrum Turoczense 21-dik szakába kivonatilag iktattatott.)