119. Kunegunde cseh királyné nagyatyjának IV. Béla királynak köszönetet mond azon ajándékért, melyet ez férjének küldött.

De tentorio, misso domiuo et marito nostro carissimo, pro eo et eum eo Vestrae Paternitati immensas gratiarum referimus actiones, excusantes nuntium vestrum, praesentium exhibitorem, quod idem tentorium, nobis prohibentibus, non perduxit usque ad praesentiam domini et mariti nostri carissimi, quia idem dominus et maritus noster de peregrinatione, quam agebat versus Pruteniam, in reditu jam jam fuit. Quare Paternitatem Vestram requirimus et rogamus, quatenus eidem nuntio vestro indignari non velitis, imo excusatum habere potius super eo, quod praediximus in praemissis.

(Palacky, Über Formelbücher, 283. l.)