104. IV. Béla király Gekmin és Tywan, liptói nemeseknek, a Liptó megyei Vidafeldét adományozta. 1267.

(B)Ela Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire: Quod Gekminus et Tywan de uilla Oloscy, nobiles de Lyptou; ad nostram accedentes presenciam, quandam terram Vide, sine herede decedentis, Vidafelde uocatam, in Lyptou existentem, a nobis pecierunt sibi dari. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre, vtrum nostre sit collacioni pertinens nec ne, nobis ueritas non constabat, fideli nostro Mychaeli Comiti de Zoulum nostris dedimus in mandatis, ut de qualitate et quantitate ipsius 160terre sciret et inquireret omnimodam ueritatem, et si nostre collacioni pertinentem inuenerit, extunc in hijsdem metis et terminis, quibus per priores possessores suos limitata fuerat et possessa, statueret et assignaret eisdem Gekmino et Tywan sine iuris preiudicio alieni, reambulando presentibus commetaneis et vicinis eiusdem, si non fuerit contradictum, contradictores autem, si qui fierent, ad nostram presenciam euocaret. Qui quidem Comes Michael nobis rescripsit, quod eandem terram inuenisset nostre collacione pertinentem, et presentibus omnibus commetaneis ac vicinis ipsius terre et non contradicentibus, statuisset et assignasset Gekmino et Tywan antedictis. Nos itaque qui ex officio susscepti regiminis metiri debemus merita singulorum, et unicuique secundum suorum seruiciorum merita Regio occurrere cum fauore, considerantes et attendentes fidelitates et seruiciorum merita ipsorum Gekmini et Tywan, quod nobis in diuersis Regni nostri expedicionibus inpenderunt, et specialiter propter conseruacionem castri nostri de Lyptou, in qua opera fidelitatis inpendere studuerunt indefesse, prout per eundem Comitem Michaelem nobis constitit euidenter, ipsam terram Vidafelde, cum omnibus utilitatibus, et pertinencijs suis vniuersis, quibus per Vida prenotatum detenta fuerat et possessa, eisdem Gekmino et Tywan, et per eos suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus, iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidendam. Cuius quidem terre mete, sicut in litteris ipsius Comitis Michaelis contineri vidimus, hoc ordine distinguuntur. Prima meta incipit a parte orientali iuxta fluuium Wag, et ibi sub salice est meta; inde uadit ad terram planiciem ad partem meridionalem usque publicam uiam; et ibi saliendo ipsam uiam, tendit ad riuulum Lobila, et ibi contiguatur terre ville Paluga; et ibi transiendo ipsum riuulum ascendit super nirfa, ad berch et ibi est meta; inde asscendit per terram Lyguet vocatam usque terram Comitis Andree filij Alberti; hinc reflectitur ad occidentem ad uallem, et ibi contiguatur terre Fyotha; hinc descendit ad septemtrionem usque metas et terminos ville Solumus; inde cadit ad Azeupatak uocatum, et descendit ad predictum riuulum Lobila, et per cursum ipsius flunij descendis ad fluuium Wag; hinc asscendit per fluuium 161Wag ad priorem locum; et sic terminantur mete terre supradicte. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre ViceCancellarij, dilecti et fidelis nostri; anno Domini M° CC° sexagesimo septimo, Regni autem nostri anno tricesimo secundo, XIIII. Kalend. Januarij.

Jegyzet. Eredetie bőrhártja, melynek alúl fölhajtott hasadékaiból a már eltűnt kettős pecséte zöld és ibolya szinű selyemről függött. A liptói Regestrumba bejegyeztetett. (Magyar történelmi tár IV. k. 10. l.) A Hunt-Pázmántól eredett Kubinyi nemzetség levéltárából. (Genealogia Familiae de Felső Kubin. Editio altera. Pesthini, 1824. 4-°) Érdy.