072. IV. Orbán pápa Bálint mestert esztergammegyei diakont születése törvenytelensége alól felmenti. 1264.

Urbanus Episcopus etc. dilecto filio magistro Valentino Diacono Strigouiensi salutem etc. Exemplo Domini, qui bonos benedictione prosequitur et dat virtutum meritis sue dona percipi largitatis, favore digno instruimur et eis adhibere subsidium, per quod honoris et fame suscipiant incrementum. Hinc est, quod cum sicut ex parte carissimi in Cbristo filii nostri B(ele) Ungarie Regis Illustris fuit propositum coram nobis, tu defectum natalium, quem de presbitero genitus et soluta pateris, studio bone conservationis et vite, litterarum scientia, et vite amplexu redimere dinoscaris, nos intuitu predicti Regis, qui per suum specialem nuntium Apostolicam pro te gratiam affectuosis precibus fecit implorari, volentes ut tu premium de probitate percipiens virtutum amplexui tempus deputasse preteritum et futurum adiicere delecteris, quod, huiusmodi non obstante defectu, in susceptis ministrare ordinibus et in presbiterum provenire ac beneficium ecclesiasticum, etiam si curam habeat animarum, et tibi alias canonice offeratur, obtinere valeas, maxime cum defectus ipse in illis partibus, sicut asseritur, sit occultus, tecum veris existentibus supradictis, Apostolica auctoritate de speciali gratia dispensamus; ita tamen, quod prout requiret onus beneficii, quod deinceps obtinueris, te facias statutis temporibus ad ordines promoveri, et personaliter resideas iu eisdem, alioquin huiusmodi gratia quoad beneficium ipsum nullius penitus sit momenti. Nulli ergo etc. nostre dispensationis etc Datum apud Urbem Veterem X. Kal. Septembris. (Pontificatus nostri) anno tercio.

(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 278. l.)