028. IV. Béla király megerősíti a pannonhalmi apátság számára Scynes nőnek II. Gejza király helybenhagyásával 1146. tett adományát. 1263.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presens seriptum inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum tenore presencium volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam fideli noster Fauus Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie presentauit nobis priuilegium Geyse Regis Secundi pie recordacionis, petens vt idem nostro Regali priuilegio renouare seu confirmare dignaremur. Cuius siquidem tenor talis est:

(Következik az 1146-ki okmány, mely olvasható I. ketetünkben 56. l. 24. sz. a.)

Nos igitur tenorem priuilegii eiusdem Geise Regis de uerbo ad uerbum recitantes nostro priuilegio inseri faciendo ad peticionem dicti Faui Abbatis presentibus duximus confirmandum. Actum per manus magistri Farkasii Electi Albensis aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio, sexto kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno vigesimo nono.

(Az eredeti után, mely a sz.-mártoni főapátság levéltárában őriztetik. Czech.)