012. A somogyi sz. egyedi konvent bizonyságlevele, hogy Chicholi Pál Chichol birtokának részét Favus pannonhalmi apátnak bevallotta. 1261.

Conuentus Monasterii Sancti Egydij de Simigio vniuersis presentes litteras inspecturis tam presentibus quam futuris salutem in eo, qui est salus omnium. Quoniam cuncta senescunt et omnia transeunt, expedit vt ea, que hic aguntur uiuaci litterarum testimonio confirmentur. Ad noticiam igitur vniuersorum serie presencium volumus peruenire, quod Paulus filius Benedicti de Chychol constitutus coram nobis proposuit viua voce, quod de terra sua hereditaria in eadem villa Chychol sexaginta iugera terrarum arabilium et septem iugera sedes curiarum, cum medietate nemoris, quod est super easdem sedes curiarum, que medietas numero uiginti quinque iugera continet, domino Fauo Abbati Monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pro septem marcis argenti ponderati vendidisse perpetuo iure possidendam, et summam pecunie se habere confessus est. ln cuius rei testimonium ad peticionem vtriusque partis litteras nostras sigilli nostri munimine roboratas concessimus anno Domini M°.CC°. sexagesimo primo- Datum pridie kalendas Septembris.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában)