222. István ifjabb király a porowai kápolnát a pannonhalmi apátságnak adományozza. 1260.

Stephanus Dei gracia Rex primogenitus domini Bele Illustris Regis Vngarie, Dux Transsyluanus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum presencium posterorumque noticiam harum serie volumus peruenire, quod nos circa Ecclesiam Beati Martini de Sacro Monte Pannonie ducti pietate, considerantes imo firmiter credentes, ex terrenis bonis Diuino cultui collatis graciam et fructum reportare, eidem Ecclesie quandam Capellam in honorem Sancti Hemerici vocatam de Porowa in Bokon existentem pro salute nostra ac Regni nostri stabilitate de Regia liberalitate duximus conferendam, ita quod in eadem fratres Ordinis Beati Benedicti Deo famulantes commorentur, habentes cellarium et araturom ibidem, ad quorum vsum et sustentacionem terram sub tali spacio et comprehensione volumus assignari, vt quantum a cymeterio ipsius capelle e quatuor partibus tribus vicibus sagittando terra comprehendi poterit, illam fratres prenotati pacifice possideant et quiete. Vt igitur nostra donacio perpetuo perseueret, presentes concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti aule nostre Vice-Cancellarii anno Domini MCCLX.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)