190. IV. Béla király Harka nevü helységre vonatkozó adománya Kurui Fülöp mester számára. 1257.

Bela Dei gracia Hungari, Dalmacie, Croacie, Rame-Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, omnibus presentes literas inspecturis salutem in vero salutari. Quamvis Excellencia Regia peticionem quorumlibet subditorum conseuerit exaudire, magis tamen illorum supplicacionem consuenit grato consequi cum fauore, qui sunt Regi et Regno fideliter famulati. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod magister Philippus de Kuru fidelis noter nobis instantissime supplicauit, ut terram castri nostri Supruniensis nomine Harka, existentem iuxta terram suam empticiam Harka etiam nominatam, vacuam et habitatoribus destitutam sibi conferre dignaremur. Nos igitur attendentes eiusdem magistri Philippi seruicia, que nobis in feruore fidelitatis impendit, tam in Regno nostro, qum in legacionibus deferendis, prefatam terram Harka dicto Philippo, et suis heredibus heredumqe suorum successoribus sub metis antiquis contulimus perpetuo possidendam, per Laurenicium Comitem Supruniensem dilectum et fidilem nostrum in possessionem eiusdem terre introduci pacificam facientes. Ut igitur hec nostra donacio robur perpetue optineat firmitatis presentes literas in testimonium concessimus sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus magistri Smaragdi Electi Ecclesie Colocensio aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno millesimo ducentesimo L°. septimo, V. Idus Octobris, Regni autem nostri vicesimo tercio.

(Eredetie Sopron sz. k. város levéltárában.)