084. Konrád, frisingi püspök, a kosztniczi püspök és káptalanhoz a mongol veszedelemről. 1241.

Reverendis in Christo fratribus et amicis venerabili Episcopo Constanciensi ac eiusdem loci Capitulo universo. C(onradus de Tölz et Hohenburg) Dei gracia Frisingensis Episcopus sincere caritatis affectum cum salute. Quod parvitatis mee consilium, quamvis exiguo tytulo suffultum requisivistis, discretioni tamen vestre offeram cum accedenti affectu. Ad hoc non solum specialis dileccio me movet, uerum eciam ecclesie utilitas generalis quam in defensione nominis Christiani contra Tartaros uiriliter aspiratis. Consulo igitur uobis since roanimi mei iudicio, quatenus propositum uestrum Diuina gracia precenceptum lucere in actu faciatis glorioso, uidelicet ut ad occurrendum genti maledicte cum terre uestre principibus uos preparetis, ita dumtaxat ut victualia hominibus et equis necessaria collocando in Danubio, quantum poteritis, premittatis. Quod si procurare nequiueritis, premittatis in uia progressus uestri emptorem uictualium, quoniam cara erunt. Ceterum relictis nouis, que de Tartaris ante aduentum nuncii uestri resonabant, in die recessus nuncii predicti noua taliter emerserunt, quamvis nondum certa ueritate confirmata; scilicet quod Rex Boemie, qui cum quadraginta millibus armatorum, et sexcentis (?) millibus Teotonicorum uenerat obuius Tartarorum genti, ex consilio Regis Hungarie secessit, timens ex insultatione ipsorum ualida et inexpugnabili scandalum irremediabile ac mortis periculum evenire. Ad hec fama insonuit, quod cum septem habeant exercitus distinctos, tres exercitus eorum Danubium uiolenter transierunt.

(Hormayr után, Goldene Chronik von Hohenschwangau. II. oszt. 70. l. 10. sz. a. Czech.)