081. Frigyes ausztriai herczeg a kosztniczi püspökhöz és káptalanhoz ugyanazon tárgyban. 1241.

Dilectis et specialibus amicis venerabili Constanciensi Episcopo totique Capitulo... Fridericus Dei gracia Dux Austrie et Styrensis et dominus Carniolensis sincere dilectionis et obsequii voluntatem. Rumores de actibus et processu Tartarorum, quas vestra dilectio desiderat per nos scire, uobis scribimus ut petistis. Regnum Hungarorum eiecto Rege, Duce Polonorum interfecto, in desolacionem transiit generalem per predictorum rabiem et insultum, quique eciam cum ad terram nostram pervenirent et pauperum personas circa limites attererent percurrendo, ex ipsis per exercitia nostre milicie septingenti uel amplius ceciderunt, ponentes in Domino fiduciam et spem certam, quod amplius ad honorem Dei et totius Christianitatis per nos potenter dictorum turbini resistatur Tartarorum, licet illorum potentia atque uirtus super plurima Regna hactenus sit extensa. Ad hoc quia dilectioni vestre non immerito eo, quod ad nostra beneplacita exponitis vos paratos, adesse debemus et uolumus nunc et semper fiducialiter a nobis a modo expetatis, que uestre placita fuerint voluntati. Que et nos parati offerre sincero erimus affectu. Datum Wienne decimo kal. Julii (1241).

(Hormayr után, Goldene Chronik von Hohenschwangau. II. oszt. 70. l. 9. sz. a. Czech.)