078. IX. Gergely pápa a székes-fehérvári prépostnak, míg a tatárjárás tart, törvénykezési moratoriumot enged. 1241.

Gregorius Episcopus etc. dilecto filio B. Preposito Ecclesie Albensis, Vesprimiensis Diocesis, salutem etc. Cum peccatis exigentibus Tartari pro parte Ungariam occuparint, propter quod ipsius defensioni intendere te oportet, devotioni tue, ne super Prepositura Albensis Ecclesie ac suis iuribus, persecutione Tartarum in Ungaria durante, auctoritate Apostolica seu ordinaria in causam trahi valeas, presentibus indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Si quis autem etc. Datum Laterani XV. kal. Julii, (Pontificatus nostri) anno XV.

(IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 185. l.)