057. A győri káptalan bizonyítja, hogy Mór és Konrád, Istvánnak fiai, Sassun falut az ausztriai szent-kereszti apátságnak adományozták. 1239.

Vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Capitulum Geuriensis Ecclesie salutem in Domino. Ad noticiam singulorum uolumus peruenire, quod constituti in nostra presencia Maurus et Curraldus (így) filii Stephani uiua uoce confessi sunt coram nobis, quod ipsi pro remedio anime eorum et omnium antecessorum suorum quandam villam suam nomine Sassun cum omnibus prouentibus et cum omnibus apendiciis eius sine aliqua diminucione Ecclesie Sancte Crucis in Austria contulissent perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium nos ad peticionem dictorum fratrum concessiumus presentes litteras sigillo Capituli nostri roboratas. Anno gracie M°CC°XXX°. nono.

(Az eredeti után Weis, Urkunden des Cistercienser Stiftes Heiligen Kreutz, I. k. 101. l.)