036. Dénes nádor megerősíti Miklós nádornak Fen helységről 1220. a pannonhalmi szent-mártoni apátság számára hozott ítéletét. 1237.

Dyonisius Dei gracia Palatinus et Comes de Zounuc omnibus tam presentibus quam posteris presentes litteras in specturis salutem in Domino. Cunctorum noticie presencium tenore volumus pervenire, quod cum tempore Nicolai Comitis Palatini aule Regie inter Abbatem Sancti Martini et ipsius Conventum ex una parte, et udvornicos Regis de Fen et populos Regine castrensesque Vesprimienses ex altera causa fuisset ventilata; tandem definita eorum causa, eiusdem tenor cause nostre sentencie sub tali forma est presentata:

Nicolaus Dei gracia Palatinus stb.

(Lásd okmánytárunk I-ső kötetében Miklós nádornak 1220-ki ítéletét a 94. sz. a.)

Nos igitur perlecto tenore presentis carte super facta conuencione inter ipsos, sentenciam Nicolai Comitis ordinatam secundum iustum processum et rectam intelligenciam esse ratam approbauimus, terrasque pretaxatas, quas Abbas Sancti Martini secundum veram et iustam prosecutionem merito obtinuit, eidem domino Abbati iuxta cursum tenoris presentis confirmauimus nostrarum munimine litterarum. Vduornicos vero, quos tanquam calumpniatores reperimus contra dominum Abbatem, condemnauimus eos ad abrasionem capitis eorum, et pro dampnis maioribus illatis eidem Abbati per ipsos vduornicos condemnauimus eos in decem marcis, medietatem pristaldo nostro Dyonisio de Toh; et per eum ipsas 71terras metis certis distingui precepimus sepe dicto Abbati Sancti Martini. Datum anno gracie M°CC°XXX°VII°.

(IV. Béla király 1237-ki megerősítő okmányából, lásd fenebb 25 sz. a. Czech.)