078. III. Honorius pápa a pannonhalmi szentmártoni és a pilisi apátságok köztiperben intézkedik. 1218.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei, Dilectis filiis...Abbati de Libin Geuriens. Dioecesis... Archidiacono, et... Cantori Geuriensi,Salutem et Apostolicam benedictionem: Dilecti filii... Abbas et Conuentus SanctiMartini de Pannonia sua nobis petitione monstrarunt, quod cum felicis recordationisI(nnoceutius) Papa predecessor noster causam, que inter ipsos exparte una, et...Abbatem ac monachos de Plis Cisterciensis ordinis Vesprimensis Diocesis exaltera super quibusdam decimis et rebus aliis uertitur... venerabili fratri...Episcopo Geurinesi et cius collegis commiserit terminandam, tum proptermandatoris mortem, tum quia prefatus Episcopus transfretasse dicitur insubsidium terre sancte, nec non unus coiudicum ad partes alias est translatus,causa ipsa remansit hactenus indecisa. Volentes igitur ut finis litibus imponatur, discretioni uestreper Apostolica scripta mandamus, quatinus si est ita, uos in eodem negotioiuxta precedens predecessoris nostri mandatum appellatione remota rationepreuia procedatis. Quod si non omnes hiis excequendis potueritis interesse, duouestrum ea nichilominus exequantur. Datum Laterani VI. kal. Februarij.Pontificatus nosri anno secundo.

(Eredetie aszentmártoni főapátság levéltárában.)