056. III. Incze pápa Cletus egri püspök alapítványát, mellyel a háromkuti vagyisbélkői (de Beel trium fontium) apátságnak bizonyos tizedeket adományozott,megerősíti. 1208.

Innocentius Episcopus servus servorum. Dei, dilectis filiisAbbati et Conventui Trium Fontium Cisterciensis Ordinis Agriensis Dioecesissalutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitus quos justum est ethonestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id persolicitudinem officii nostri ad debitum perducamus effectum. Cum igitur bonaememoriae Cletus Episcopus Agriensis, sicut accepimus, vestrae sacrae religionisobtentu, cujus observantia ad honorem Divini Numinis laudabiliter desudansdecimas quorundam praediorum, terrarum et vinearum ejusdem monasteriiexistentium in Diaecesi Agriensi, quae quinquagesimam partem decimarum ad ipsumspectantium non excedunt, pro sustentatione vestra de assensu Capituli suimonasterio vestro liberalitate pia et provida in perpetuum duxerit concedendas,prout in ipsius litteris confectis exinde plenius dicitur contineri; nosvestris precibus inclinati, quod per eundem super hoc pie et provide factumest, autoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrociniocommunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostraeconfirmationis infringere vel ei ausu temarario contraire. Siquis autem hocattentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri etPauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Perusii IV. Idus JanuariiPontifactus nonstri anno decimo.

(Kaprinaykézirati gyűjteményéből 4°. B. IV. köt.. 351. l.).