045. III. Incze pápa megerősíti az esztergami káptalannak az esztergomivásárjövedelem azon részét, melyet III. Béla és Imre királyok adománya utánbír. 1198.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiisCapitulo Strigoniensis Ecclesiae salutem et Apostolicam benedictionem. Cum anobis petitur, quod justum est et honestum, tam vidor aequitatis, quam ordoexigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatureffectum. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibusgratum impertientes assensum, partem illam tributi fori Strigoniensis, quaminclitae memoriae Bela quondam Rex Vngariae, et carissimus in Christo filiusnoster Aimericus, qui eidem in Regno successit, pro remedio animarum suarumEcclesiae vestrae liberaliter contulerunt, sicut eam juste ac pacificepossidetis, vobis et Ecclesiae vestae auctoritate Apostolica confirmamus etpraesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnio hominum liceat hancpaginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei etBeatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani sexto Idus Martii Pontificatus nostri annosecundo.

(Hevenesykézirati gyűjteményéból; XVII. köt. 161. l.)