032. A bakonybéli apátság több jószágainak bírói meghatározása. 1171.

Anno Dominice Incarnacionis millesimo C.LXX. primo, regnanteStephano uictoriosissimo et inuictissimo Geyse Regis filio, anno Regni suiquatro, Luca Dei gracia viro religiosissimo Archiepiscopo existente, Andreaeadem gracia honestissimo uiro Ecclesiam Sancte Marie feliciter gubernanteAmpud autem Comite Palatino et Sunadiensi permanente, Laurencio ueroillustrissimo et magnifico uiro Curiali Comite simulque Supruniensi existente.Quidam malus homo nomine Euzen ui possederat terram et familiam Ecclesie quamTuta et Peregrinus fratres ejusdem domini pro remedio anime sue Sancto Mauriciodederant, sine omni participacione ullius potestatis. Hoc cum uidisset Abbas,qui prefuit eo tempore Beliensis monasterii pater terminauit illium ad Regem.Postquam vir ille cum intellexit, quod dampnaretur contra Ecclesiam, ductus inpenitencia dimisit populum terramque reddidit, quia expauit uenire ad iudicium.Huius rei erat prestaldus canonicus Albensis nomine Gyl et capellanus eiusdemRegis, qui supradictorum populorum terram et metas cum iussu Regis circuiuit.Terra autem eorum terminatur hijs metis: Ab horiente inhoatur de magna communiuia; inde uadit ad fenum sacerdotis, et exinde protelatur sub monte Sumug adfenum Luthardi; a quo uero extenditur ad caput fluminis, qui vulgo diciturEgrug, et ibi est arbor salix; inde eciam vadit per magnam uiam ad caput agriBocon; et exinde per aquam Egrug ad signatam quercum; inde eciam recliantruuersus occidentem per uiam nemus ad foneam, et ibi est detruncata quercus; Abillo eciam descendens per uallem, et per penum protelatur usque ad magnam uiam,et in labro eiusdemiuie est magna fouea, a qua reuertitur ad preditum locum. Abillo eciam predio qui uocatur Gannanna, quam Tuta dedit annuatim Albatifratribusque Beati Mauricii tale impendant seruicium; un in festo SanctiMichaelis C ydrias brasij, L farinne, II boues, II porcos, II oves, XX gallinas,X anseres, C ova, ollam butiri, 67cearm X et VIII denariorum. Quorumnomina hec sunt: Durug, Elbu, Ecul, Edu, Gunou, Bula, Attun, Dursi, Aruad,Kacar, Busar, Petrus, Kauas, Nedilca, Lusa; vinitores uero isti sunt: Emisca,Benid, Wete, cum uineis suis. Similiter et altera Gananna, quam Peregrinusdedit, hi sunt de seruitute liberati, qui annum fratribus Sancti Mauriciipersoluere debent tributum, hoc est hos I, porci magni II, oves II, percelli Xseu totidem anseres, galline XX, ydrie brasij LXXX, farine XL. Quorum nominahec sunt Damas, Gregroius, Detrich, Ban, Budumer, Salman, Usud, Csepel,Michael, Wic. Hec sunt nomina seruorum, qui dati sunt cum tribus uineis: Ilees,Kara, Holrip, Udric, Iloz, Michael, Odulman, Scemeteu, Zan, Volf, Emiscu. Istieciam singuli singulas oves debent dare. Sunt et in eadem uilla, qui cumlibertate seruiunt, quorum nomina hec sunt: Tumud, Tarsa, Cocu, et unuscubicularius nomine Sumbud. Predium Plan, quod dedit Fulcumar Comes SanctoMauricio cum duobus aratris, et VII indomitis equis, quator mansiones cumfamiliis, quorum nomina hec sunt: Beretes cum filio suo Sunad; Som cum tribusfilijs, id est Comos, Huna, Quisid; Cim, Rua. Cujus predii talis est situs, utde silua Keurus incipiens, transit ad sepulchrum; inde ascendit, et descenditad molam Surt; deinde ad siluam leprosorum; et deinde transiens per Egrugextenditur usque ad puteum, et descendit ad foueam vulpis, sicque reuertitur adprecistum locum Keurs. Item aliud predium Merethe cum uno aratro, et duabusmansionibus, quorum nomina hec sunt: Nicolaus, et alter Vendeg. Cuius prediiterra ab arbore piri sumens inicium transit ad magnam uiam; et inde ad Nanag, aquo rursus ueniens ad rus, ubi positus est magnus lapis, ab illo reuertitur adpredictum locum. Item dedi in Heney sex uineas cum quinque uinitoribus, quorumnomina hec sunt: Atta cum filio, Scega, Furnod, Uzdi, Lusad. Item dedi unamcortinam de pallio circumlimbatam cum bisso; et alteram cortinam secundummensale contextam; et unum tapetum, et duos cyphos de bono mazelino. Hec autemme uiuente monasterio retinenda atque seruanda sunt; post meum uero obitumecclesie iam supradicte danda et offerenda sunt omnia. Et postquam ego ab hocseculo ante meam coniugem migrauero, hoc ab ea quesiui, ut ubi egi, illuc etilla sepe68liatur.Et quidquid ei reliqui ex mea substantia, labente longo tempore forteexpendetur, ex ea deerit; ab illo loco et domini Abbate, qui fuerit rogatus,quero, ut pro amore Christi a mea data elemosina uisitet eam. Et si ipsa omniaintegra habuerit, uel addiderit; similiter supradicta Ecclesie relinquat postsuam mortem. Hec autem facta sunt in presencia nobilium illorum uirorum NicolaiStrigoniensis, Macharii Quinque ecclesiensis, Johannis VesprimiensisEpiscoporum; item Farcassi Palatini, Petri Curialis, Dionisii BarsiensisComitum. Que pietatis opera ne aliquorum negligencia, aut longorum temporumsuccessu quandoque, quod absit, sepeliiantur, litterali commendata suntmemorie, et auctoritate Regis sigilli confirmata, et horum supradictorumtestimoniorum corroborata ueritate. Regnante Dei gracia gloriosissimo Regeeodem facta est inquisicio de terra Sancti Mauricii in predio Quiar, quamScisciensos dicebant suam esse, sed falsitas semper subicitur ueritati. Quampredictus Rex piissimus iusto iudicio iustificauit Ecclesie, in presenciaEpiscoporum et comitum. Cum autem nullum iudicium sine prestaldo efficeretur,Albensis canonicus nomine Gil prestaldus datus est. Eodem tempore prestaldusueniens, iussu Regis terram et metas cum priuilegio circuiuit; molendinumMartini combussit, ostia domus Petri perforatim securibus confregit, atqueScisciensis destructis domibus, confractisque hostiis de terra eiecit. Tuncomnes uiri Sciscienses ncessitate coacti dixerunt: Non eiciamur de terra, sedmore precedencium obtineamus illam annuali tributo. Conuencione autem factacoram eodem Rege, ut annuatim tributa persoluerent. Hoc est autem tributum,quod persoluere pacti sunt; una queque domus ydriam mellis, et V cubulostritici, cum magno, cubulo, quam ipse Rex cum suo proprio pugilli mensurauit;illamque mensuram ab homine Laurencio nomine in domum Sancti Martini conseruaremisit. Preuidens ergo futura, ne aliquando falsa ueris miscerent, ne quandoeciam iurgia cum populo. Ecclesie inter se traherent, terram eis assignauimussegregatim, incipiens a piro Thalene, que est iuxta uiam usque ad aliam pirum;deinde ad ueterem uiam; et exinde ad uiam publicam; de qua ascendit ad montes,et exinde protelatur ad montem, qui oucatur Scelves mogos; 69deinde uerodescendendo uertitur ad predictum locum sine aliquo cumulo. Non tamen taliconditione, ut perpetualiter possiderent; ut si quis ex eis statuto temporistermino per superbiam seu per negligentiam connstituta tributa uon persolueret,rebus omnibus ablatis, extra terram eiceretur. His omnibus peractis predictoprestaldo a monasterio argenteus cyphus pro uadimonio datus est.

(Eredetietaláltatik a szentmártoni főapátság levéltárában).