027. II. Geiza a halászi szolgálat végett a szentmártoni apátságnak Szulvata nevűudvarnokot engedi által. 1150.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Rex nostergloriosissimus Geiza pro remedio et redempcione anime sue, sicut multa alia,ita et hunc hominem, cui nomen est Sculwata cum filiis suis ad officiumpiscacionis Beati Martini ex suis vduornicis tradidit rogante et querente beatememorie David Abbate. Quod actum est anno ab incarnacione Domini MCL. inpresencia eorum, quorum nomina sunt hec: Martinus Agriensis et Izbeg GeuriensisEpiscopi, Geruaius Capellanus Regis, Belus Banus, Heindricus Comes Curialis,Appa Comes et eo tempore apud Regem graciosissimus, et alii quam plures, quosenumerare longum est. Pristaldus ejusdem rei Gregorius rufus de villa Ahchyn,notarius Barnabas, qui et hanc cartam scripsit et sigilli predicti Regisimpressit perpetuo mansuram; Quam qui infringere voluerit ejusdem Regis decretoL libras auri persoluat, cujus dimidia pars Regio Fisco inferatur, dimidia veroad cameram Beati Martini pertinebit.

(Eredetie aszentmártoni főapátság levéltárában).