025. Froco, Magyarországban letelepedett jövevénynek végrendelete. 1146.

Notium sit omnibus sancte fidei cultoribus, me Forconemhospitem primo adventus mei tempore ALMO Duci, studio servitutis clericalisadhesisse. Post ejus autem discessum Archiepiscopo Seraphino, dein veroVespergensis Ecclesie Pontificibus, Matheo scilicet et Nane, Martyrio, Petro etPaulo Deo teste usque ad senectam memoriter, jocundeque servisse. In hac itaqueea, que temporibus supradictorum patrum humano studio congregavi, viam carnisuniverse spiritualiter considerans, eis celestia adipisci festinans salvagratia misericorditissimi Regis G(eise) oblatum monasterio Beati MartiniPannoniensis taliter disposui. Primo predium quod est in That, curiam cum tribus hominibus et omni supellectilidomus, et uno libero, VI pensarum debitore, tres vineas, pratum cum terraarabili Panoniensis Ecclesie Beato M(artino) commendavi. Monasterio vero UgriniComitis, quod monti Wirthis adjacet, pratum et terram arabilem IIII marcisemptam constitui perpetui possidendam. Predium autem quod est in Wamma partimemptum, partim vero Regum gratia, Stephani scilicet et B(ele) mihi concessum,Unice filie mee hac conditione concedo, ut si ex misericordia Dei filiumhabuerit, hereditario jure possideat; quod si heredem non habuerit, prredicteEcclesie Beati M(artini) subjaceat; fructum vero arborum Ecclesia BeatiM(artini) habeat medietatem, filia autem mea dum vixerit, alterius partishabeat potestatem. Actum est hoc in curia episcopali Sancti Andree secusDanubium anno Dominicae Incarnacionis MCXLVI, anno vero Regis Geize VI.,presidente Sancte Strigoniensi Ecclesie Machario Archiepiscopo, existente BelosComite Palatino, Curiali Comite Cadario. Et ut firmius roboretur, Regiumsigillum adhibetur sub testimonio Procerum, quorum nominahic notantur: PetrusComes, magister Ladislai Ducis; Paulus Comes filius Nicolai, Gwra Comes, Bachablastus Regis, capellanus Regis Cherubin, Ynam, Melchisedech, Benedictus, Aaron,Gervasius. Notarius Regis Barnabas, hujus cartule scriptor, et sigillator. Siquis autem temeritate, vel aliqua presumpcione huic Regali adicto volueritcontradicere, Divino totius Ecclesie subjaceat anathemate, et auri librasquinquaginta persolvat Magestati Regie.

(Eredetietaláltatik a szentmártoni főapátság levéltárában).