369. Vámosi Zsófia Homonnai Simon özvegye, Márton ungvári szabótól egy ezüst kelyhet vesz 12 arany frton. Ungvár, 1486. mart. 19.

Nos Sophia de wamus conthoralis olim Magnifici Simonis de homonna, Memorie commendamus vniuersis et singulis quibus expedit tenoreque presencium significamus presens scriptum visuris perlectis (így) et audituris, Quod quia nos comparauimus vnum pictarium argenteum precio duodecim florenis auri ad spem restitucionis, Tali modo quod anno in presenti eosdem duodecim florenos teneamur soluere de dacia sancti Georgy martiris. Quem pictarium emimus a Martino Sartore opidi Wngwar. Quemquidem personaliter fecimus vocare ad nos et coram ipso commisimus Johanni Daczo vt Sex florenos pro eodem Martino Sabo solveret, reliquos vero sex Nicolao de Newiczke, qui pronunc nostram daciam extorquent aut exigent (így). Harum litterarum nostrarum testimonio et vigore presencium mediante. Ex wngwar, die dominico In Ramispalmarum, Anno domini Millesimo qoadringentesimo Octuagesimo Sexto.

Papíron, a szöveg alatt zöld viaszba nyomott gyűrű-pecsét töredékeivel; eredetije a Csicsery cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.