364. I. Mátyás király Ernusth János zólyomi főispán kérelmére az aggságban sínylő Dobi Lászlót a török ellen indúló hadra való személyes fölkeléstől fölmenti. Buda, 1471. jun. 23.

De Commissione domini Regis.

Mathias dei gracia Rex hungarie Bohemie etc. fidelibus nostris magnifico Michaeli Orzag de Gwth Regni nostri predicti hungarie palatino et Judici comanorum, alysque uniuersis et Singulis Capitaneis, Belliductoribus, Sollicitatoribusque et leuatoribus presentis exercitus nostri generalis contra Thurcas Instaurati, necnon Comitibus vel vicecomitibus et Judicibus Nobilium de Zabolch Abawywariensis, Zemlyniensis et Gemeriensis Comitatuum, Salutem et graciam. Quia nos tum ad supplicacionem fidelis nostri magnifici Johannis Ernusth Comitis Zoliensis etc., per eum pro parte fidelis nostri Egregy ladislai de dob maiestati nostre porrectam, Tum vero ex eo quod Idem etate senectutis vt dicitur non parum grauaretur, Eundem Ladislaum de dicta dob ab ingressu ipsius exercitus nostri generalis quoad personam eiusdem propriam graciose duximus eximendum, Ita tamen ut ipse hotnines pro se et racione bonorum suorum iuxta suam facultatem et exigenciam bonorum In prefatum exercitum nostrum gentes mittere teneatur, ymmo eximimus per presentes. Ideo fidelitati Vestre et cuilibet vestrum harum serie stricte precipientes committimus et mandamus, quatenus receptis presentibus prefatum Ladislaum de dob ad ingrediendum dictum nostrum exercitum quo in persona sua propria artare et compellere eundemque racione preuia in possessionibus rebusque et bonis suis contra formam premisse exempcionis nostre Impedire aut molestare vel quouismodo dampnificare nusquam et nequaquam presummatis nec sitis ausi modo aliquali, presentes autem quas annulari sigillo nostro consignari fecimus reddatis presentanti. datum Bude die dominico proximo ante festum natiuitatis beati Johannis Baptiste, Anno domini Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo primo Regni nostri Anno quartodecimo Coronacionis vero octano.

A szöveg alatt pecsét maradványaival; eredetije a gr. Khuen-Héderváry cs. ltban, „Viczay rész” fasc. 48. nr. 47. Közli: b. Radvánszky Béla.