362. Tamás nagymihályi plebanus Nátafalvi Csontos János özvegyét Erzsébetet, mivel a török ellen indúló hadra egy derék harczost állított, minden bűneitől feloldozza. Nagymihály, 1464. aug. 2.

Nos Thomas de patak arcium liberalium Baccalaureus, plebanus et Vicearchy(diaconus) de Nagymichael, Significamus thenore presencium quibus exp(edit) vniuersis, Quod quia Nobilissa Elizabet relicta condam Johannis Chontos de Nathafalwa, salutaribus monitis anicrie sue non inmemor de bonis sibi a deo collatis iuxta virium suarum facultatem adiunctis sibi alys nouem personis honestis iuxta continenciam literarum domini nostri domini py pape secundi e medio eorum vnum strenuum et fortem bellatorem nomine philippum literatum de Nagmichael aprecientes et eum in omnibus contentum reddentes ad presentem exercitum contra Turcos direxerunt, racione cuius eidem formam absolucionem contulimus sub ac forma: Dominus noster ihesus per sanctam suam mariam te absoluat et ego auctoritate dei et beatorum peri et pauli apostolorum cuius et sacro sancte rome et sancte sedis apostolice ac sanctissimi et domini domini nostri py pape secundi sibi concessa et mihi commissa, absoluo te ab omni vinculo et sentencia excommunicacionis maioris uel minoris si teneris et restituo te vnitate fidelium et communioni et septem sacramentis........ Item eadem auctoritate absoluo te ab omni obligacione peccatorum et penis in purgatorio ibi...... torum propter culpas et offensiones quas contra dominum deum tuum animam tuam et proximum tuum commisisti et quantum promittitur, et restituo te illi innaceticie in qua eras baptizata, Si uero ista vice non morieris reseruo plenam indulgenciam a sumpmo pontifice in articulo mortis tue ut in eadem confessione Indulgencie et damini domini nostri pape continetur, In nomine P. et F. et S. S. Amen. Absoluo te ab istis peccatis in quibus es mihi confessa et a peccatis oblitis et neglectis et ab omnibus peccatis tuis mihi confessis contractis et circumstancys eorumdem qualitercunque creatorem deum tuum animam tuam et proximum tuum offendisti mortaliter... enialiter In nomine P. et F. et SS. amen. Et amnia bouc que fecisti et factura eras sint tibi in remissionem amnium peccatorum ac in augmentum diuine gracie et....... ac salutis eterne amen datum in Nagmichael feria quinta proxima post festum ad vincula sancti petri apostoli anna domini M° quadringentesimo sexagesima quarto.

Papíron, elrongyolt állapotban, a szöveg alatt gyűrű-pecsét nyomaival; eredetije a Nátafalusy cs. ltárában, fasc. 3. nr. 26. Közli: Nagy Gyula.