301. Zsigmond király Olcsvai Hedreh fia Hedreh számára átírja és megerősíti Vecserd birtokról szóló saját 1406. évi adományát s az erdélyi káptalannak ugyanazon évi iktató levelét, melyben meg van írva, hogy a nevezett Hedréht a neki adományozott birtokba

A teljes cím:Zsigmond király Olcsvai Hedreh fia Hedreh számára átírja és megerősíti Vecserd birtokról szóló saját 1406. évi adományát s az erdélyi káptalannak ugyanazon évi iktató levelét, melyben meg van írva, hogy a nevezett Hedréht a neki adományozott birtokba az erdélyi alvajdák ítélete folytán, melyet Bolyai Györgyné, Magarai Bertalanné, Begendorfi Jánosné és mások ellen az adományos javára hoztak, beiktatták.
1407. febr. 26.

Sigismundus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex ac Marchio Brandenburgensis Sacri Romani Imperii Archycamararius necnon Bohemie et Lucemburgensis Heres. Omnibus xpi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris Salutem in omnium salvatore. Solet a principe confirmari quod licite postulatur, quia sicut Juris est occupata indebite in statum debitum..... ere sic est equitati consonum optenta legitime et perhempnaliter donata regio patrocinio roborare. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire quod Hedricus filius Hedrici de Olchua in nostre celsitudinis veniens conspectum exhibuit nobis quasdam duas literas vnam videlicet nostram patentem maiori sigillo nostro nouo autentico consignatam super facto perhempnalis donacionis cuiusdam possessionis Wecheerd vocate in nostris partibus Transilvanis in Albensi comitatu existentis que condam Salomonis de Magare hominis uti fertur absque heredam solacio ab hac luce decessi prefuisset, et aliam honorabilis Capituli ecclesie albensis dicte partis Transilvane priuilegialem tenorem litterarum vicewayuodarum ipsius partis nostre Transiluane factum iudiciarie deliberacionis eorundem super eadem possessione habite in se continentem pro eodem rite factarum confectas tenorum subsequencium, supplicans exinde maiestati nostre humiliter et deuote vt easdem ratas gratas et acceptas habendo nostrisque literis privilegialibus verbotenus inseri faciendo pro eodem et suis heredibus innouantes perpetuo valituras dignaremur confirmare, quarum unius vtputa nostre litere patentis tenor is est: Nos Sigismundusdei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Marchioque Brandemburghensis etc. Sacri Romani Imperii vicarius generalis et regni Bohemie Gubernator. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos qui diuina nobis suffragante clemencia sceptra gubernamus regalia et eorum principatui auspice deo feliciter presidemus cunctorum nobis fideliter obsequencium fidelitates et merita actusque virtuosos prouida consideracione pensare et ipsos ex innata nobis regia liberalitate condigna premia solemus elargiri pro eisdem recensentes et in regalibus precordys digna mentis meditacione reuoluentes preclaras fidelitates et laudedigna obsequia fidelis nostri Hedrici fily Hedrici de Olchua quibus ipse celsitudini nostre in quampluribus nostris et regni nostri negocys et agendis prosperis scilicet et aduersis sub diuersitate locorum et temporum non parcendo rebus suis et persone iuxta possibilitatis sue exigenciam virtuose et laudabiliter studuit complacere anhelatque in futurum se ipsum nostre gratum offerre maiestati cupientes eidem racione premissorum regio occurrere cum fauore quandam possessionem Wecheerd vocatam in Comitatu albensi Jule existentem que condam Salomonis de Magare hominis absque heredam solacio de medio sublati prefuisset ex eoque de iure et de consuetudine regni nostri uti fertur ad manus nostras regias deuolutam quam nunc quidam nobiles veluti iurium nostrorum regalium celatores sub taciturnitatis silencio possiderent simulcum uniuersis eiusdem utilitatibus et pertinencys terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, pratis, fenetis, pascuis, agris, Siluis, Nemoribus, montibus, vineis, Molendinis, piscinis, aquis, aquarumque decursibus et generaliter cunctis eiusdem vtilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis quibus per prefatum condam Salamonom ac alios suos priores possessores hucusque rite tenta fuisset et possessa, mera nostra regia auctoritate et potestatis plenitudine ex certaque sciencia nostre maiestatis prelatorum eciam et Baronum nostrorum consilio prematuro noue nostre donacionis titulo ac omni eo iure quo eadem racione previa nostre rite incumbit collacioni memorato Hedrico filio Hedrici suisque heredibus et posteritatibus vniversis dedimus donauimus et contulimus ymo damus donamus et conferimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam. Saluo iure alieno. Presencium nostrarum literarum patgocinio mediante. Quas in formam nostri priuilegy redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude in dominica iudica. Anno domini millesimo quadringentesimo sexto. Alterius siquidem videlicet memorati capituli albensis Transilvani litere tenor per omnia sequitur in hec verba: Capitulum ecclesie Transilvane omnibus xpi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Salutem in omnium Saluatore, ad vniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nos literas nobilium virorum magistrorum Johannis et Petri viceuayuodarum Transilvanorum recepimus in hec verba: Amicis eorum honorandis Capitulo ecclesie transsiluane Johannes de Doboka et Petrus de Stryg vicevayuode Transiluani amiciciam paratam cum honore. Noueritis quod Hedreh frlius Hedreh de Olchua personaliter iuxta continenciam literarum nostrarum prorogatoriarum in octavis festi omnium sanctorum in figura nostri iudicy conparendo contra nobiles dominas Margaretham Georgy fily Thome de Bolya, Barbaram Bartholomei, de Magara et Dorotheam vocatas Johannis de Begendorf consortes ac nobiles puellas Cordula et Vrsula vocatas filias Nicolai de Rosundal necnon Martham filiam Salamonis quasdam literas vestras citatorias formam possessionarie introduccionis et Statucionis contradictorieque inhibicionis et citacionis in se denotantes, Illustrissimo principi domino Sigismundo regi Hungarie etc. ad literatorium mandatum eiusdem rescriptas tenoremque literarum ipsius domini Sigismundi regis vobis directarum verbaliter in se habentes asserens accionem et proposicionem quam aduersus iam dictas nobiles dominas et puellas in causam attractar proponendam literis contineri in eisdem, nobis presentauit declasantes, quod ipsius regius (így) et vester homines literis in eisdem nominati ad regium literatorium preceptum transmissi sabbatho proximo post festum resurreccionis domini preteritum denuo ad faciem possessionis Wecheerd parites accessissent et cum ipsam convocatis vicinis et conmetaneis ac ipsis presentibus iuxta continenciam prescriptarum literarum dicti domini nostri Sigismundi regis Hedrico filio Hedrici de Olehua statuere voluissent, tunc Georgius filius Thome de Bolya in persona domine Margarethe consortis sue ac Bartholomeus de Magary similiter in persona domine Barbare consortis sue filiarum condam Salamanis de dicta Magary, necnon Johannes de Begendorf modo simili in persona domine Dorothee consortis sue, item Joannes de Iwanfolva in personis puellarum Cordula et Ursula vocatarum filiarum Nicolai de Rosundal huic statucioni contradixissent, quasquidem feminas et puellas contra prefatum Hedricum eodem die et in facie eiusdem possessionis ad octauas festi beati Georgy martiris tunc venturi nostram citauissent in presenciam racionem contradiccionis ipsarum reddituras. Quibusquidem literis exhibitis prefatus Hedreh racionem premisse contradictorie inhibicionis assignare postularat per nobiles dominas et puellas in causam attractas prenotatas coram nobis, et licet racione assignacionis inhibicionis partes prescripte diuersimode disco(rdara)nt, tamen prenominatus Hedreh actor ipsam possessionem Wecheerd ipsis in causam attractis in nullo attinere indicabat, quia ipsa possessio Wecheerd esset hereditaria possessio et acquisitica condam Henneng de Semk et Georgy fratris eiusdem et quod verius dica...... has literas et instrumenta quibus mediantibus ipsa possessio Wecheerd sit donatiua et acquisitica reinveni...... si Juri consonis adesse videretur, tandem causa parcium prescripta diuersis prorogacionum cautelis et terminis intervenientibus prefata eciam nobilis puella Martha vocata causam in eandem permiscendo medio eciam tempore Johannes dictus Bogathy de Iu(anfalwa) prefatum Hedricum actorem mediantibus literis nostris citatoriis in nostram citatus presenciam et causa inter easdem partes octau.... sancti Michaelis Archangeli prima racione attigisset, ipsis denique octauis sancti Michaelis Archangeli occurrentibus prenominatus Hedricus racione premissa:................... nobiles dominas et puellas in causam attractas ac per Johannem dictum (Bogathy de) Iwanfalva restitucionem literarum factum possessionis Wecheerd tangencium assignare postularant, mox...... prefatus Joannes de Bogath quasdam duas literas regales donatiuas et confirmatorias vnam earum videlicet donatiuam condam domini Caruli regis Hungarie felicis memorie anno domini millesimo trecentesimo tricesimo septimo feria quarta proxima ante festum purificacionis beate Marie virginis in Wysegrad subortam, aliam vero condam domini Lodovici regis bone memorie anno domini Millesimo trecentesimo quadragesimo septimo feria sexta proxima ante festum Penthecostes Bude emanatam nostro examini cararat exhibere. In quarum prima videlicet ipsius condam domini Caroli regis donativa edocebamur quod Comes Hennengus de Senk comes Cybiniensis ac Georgius frater eiusdem fideles ipsius domini Caroli regis in eiusdem serenitatis presenciam agredientes..:... fidelia servicia et merita preclara que ipsi sue maiestati semper et nunc cum sumpme fidelitatis constancia impendissent et impendere suo modo enarrassent in eiusdem domini regis memoriam reuocando pro fidelibus ipsorum obsequiis quasdam terras seu possessiones habitatoribus carentes Wecheerd Thamaswelge et Hemstelke (így) vocatas in Comitatu Cybiniensi in terra Transilvana existentes asserentes eas hominum sine herede defunetorum prefuisse et infideles actenus et adtunc ipsius regis detinere occupatas ab eadem regia maiestate ipsis perpetuo dari et conferri postulassent, ipsa itaque regia maiestas recordans fidelium seruiciorum merita eorundem comitis Hennengy et Georgy fratris eius fidelium suorum per que ipsi pre ceteris eorum participibus sue maiestati et sacre Corone regie studuerunt multiplieiter conplacere in reconpensacionem seruiciorum ipsorum prenominatas possessiones cum earun vtilitatibus universis dummodo castrorum suorum vsibus non essent apropriate et nec ad aliquam civitatum suarum pertineant, prenominatis comiti Hennengo et Georgio fratri eius sine preiudicio iuris alieni de gracia regie pietatis perpetuo donasset et concessisset. In alterius vero videlicet confirmatoria memorati condam domini Lodovici regis et transcripcionali modo quosupra emanate informabamur Quod comes Hennengus de Senk fidelis ipsius domini Lodouici regis ad sue claritatis accedendo presenciam exhibuisset eidem quasdam literas patentes condam Serenissimi et magnifici principis domini Caroli olim incliti regis Hungarie bone memorie patris sui carissimi cum tercio et vltimo sigillo suo consignatas super donacione possessionum Wecheerd, Thamasvelge et Ewstelke vocatarum confectas tenoris suprascripti, suam humiliter flagitasset excellenciam vt ipsas literas paternas suis literis patentibus transcribi et confirmari facere dignaretur. Ipse igitur condam dominus Lodouicus Rex peticionibus eiusdem comitis Hennengi inclinatus predictas literas paternas sub collacione dictarum possessionum confectas de verbo ad verbum presentibus pro eodem transcribi fecisset et sigillo suo consignari ad cautelam, quibusquidem literis exhibitis cum nos procuratorem prescriptarum nobilium dominarum et puellarum in eo quibus literarum vigoribus eedem in causam attracte dictam possessionem Wecheerd possiderent et vsui ipsorum contra regiam maiestatem vsi extitissent requisitum habuissemus, idem procurator ad premissas nostras requisiciones minime rite et racionabiliter respondebat, sed solum simplicium prolacionibus verborum se opponebat et sub taciturnitatis arte causam prescriptam ventilare intendebat. Nos itaque premissis sic compertis vnacum regni Nobilibus causam parcium prescriptam ex superhabundanti ad presentes octauas festi omnium sanctorum duxeramus prorogandam eomodo vt tunc prenominate in causam attracte vniversa eorum literalia instrumenta si que facto super premisso haberent confecta coram nobis conparendo exhibere tenerentur vt hys visis iudicium et iusticiam facere valleremus inter partes in premissis dictante iuris equitate. Alioquin non obstantibus contumacys ipsarum in causam attractarum prenominato Hedrico actori plenum et merum iudicium ac sentenciam diffinitiuam conplecten... contra esdem tanquam celatores iurium regalium. Ipsis denique octauis festi omnium sancturum occurrentibus prenominatus Hedricus in nostram et eorundem regni nobilium exurgens presenciam exhibicionem dictorum literalium instrumentorum, quibus mediantibus prescriptis literis regalibus obuiare possent a procuratore prescriptarum in causam attractarum exhibere postulauit coram nobis, prefatusque procurator ipsarum in causam attractarum non plura literalia instrumenta nisi quasdam duas literas vnam magnifici vizi domini Jacobi Laachk wayuode transiluani domini nostri metuendi, alam vero magnifici viri domini Mychaelis fily Salomonis comitis siculorum omnino in festo beati Briccy confessoris in Temesvar emanatas nostram in presenciam curauit producere intercetera exprimentes quomodo nobilis vir Georgius filius Thome de Bolya esset in magna infirmitate seu debilitate et super facto cuiusdam possessionis Wecheerd in octauis festi omnium sanctorum coram nobis in Sancto Emerico contra Hedreh de Olchua personaliter debuisset conparere, quia idem Georgius propter suam infirmitatem in predictis octauis personaliter conparere non valeret, Ideo nos universas causas eiusdem signanter super facto possessionis Wecheerd predicte inter Hedreh et ipsum Georgium habitas de octauis omnium sanctorum ad octauas festi epiphaniarum domini prorogare debereznus, et quia causa premissa non ipsum Georgium solum sed filias et neptes condam Salamonis de Magary in facto prescripte possessionis Weeheerd in premissis tangere agnoscebatur, prefatus eciam actor ex superhabundanti quasdam literas serenissimi principis domini Sigismundi dei gracia regis hungarie etc. donatiuas in anno domini millesimo quadringentesimo sexto in Dominica Judica Bude confectas coram nobis studuit exhibere in quibus conspeximus contineri, quod ipsa regia maiestas memorie commendasset tenore presencium quibus expediri significasset, quod ipse.... divina suffragante clemencia sceptra gubernaret regalia et eorum principatui auspice deo feliciter presideret, cunctorum sibi fideliter obsequencium fidelitates et merita actusque virtuosus prouida consideracione pensare et ipsos ex innata sua regia libertate condigna premia soleret elargiri pro eisdem, recensens et in regalibus precordys digna mentis meditacione reuoluens preclaras fidelitates et laude digna obsequia fidelis sui Hedrici de Olchua quibus ipse celsitudini sue in quampluribus suis et regni sui negocys et agendin prosperis scilicet et aduersis sub diversitate locorum et temporum non parcendo rebus suis et persone iuxta possibilitatis sue exigenciam virtuose et laudabiliter studuisset conplacere anhelaretque in futurum se ipsum sue gratum offerre maiestati, cupiens eidem racione premissorum regio occurrere cum fauore quandam possessionem Wecheerd vocatam in Comitatu albensi Jwle existentem que condam Salomonis de Magary hominis absque heredum solacio de medio sublati prefuisset ex eoque de iure et de consvetudine regni sui vti fertur ad manus suas regias deuolutam quam nunc quidam nobiles veluti iuriam suorum regalium celatores sub taciturnitatis silencio possiderent simulcum vniuersis eiusdem utilitatibus et pertinenciis terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, pratis, fenetis, pascuis, agris, siluis, nemoribus, montibus, vineis, molendinis, piscinis, aquis, aquarumque decursibus et generaliter cunctis eiusdem vtilitatum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis quibus per prefatum condam Salomonem et alios suos priores possessores hucusque rite tenta fuisset et possessa mera sua auctoritate et potestatis plenitudine ex certaque sciencia sue maiestatis prelatorum eciam et Baronum suorum consilio prematuro noue sue donacionis titulo ac omni eo iure, quo eadem racione previa sue rite incumbisset collacioni, memorato Hedrico filio Hedrici suisque heredibus et posteritatibus vniuersis dedisset donasset et contulisset iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam, Saluo iure alieno, presencium suarum literarum patrocinio mediante. Quarum quidem literarum exhibicionibus factis et diligenter examinatis prenominatus Hedricus actor per nos in premissis sibi iuris medelam postulauit elargiri, verum quia prescripta possessio Wecheerd non empticia ipsius condam Salomonis aut auitica ius dominale concernens sed donatiua a predecessoribus data et donata extitisse, et eo Salomone defuncto ad manus regian deuolui debere, prefateque in causam attracte veluti iuriam regalium celatrices sub taciturnitatis silencio possedisse, Ipsave regia celsitudo ipsam possessionem Wecheerd per mortem ipsius condam Salomonis annotato Hedrico perpetuo dare rite et legitime conferre valuisse, prenominateque in causam attracte nullis vigoribus ipsam possessionem Wecheerd possidere potuisse ex premissis omnibus clare agnoscebatur prescriptaque causa ipsius Hedrici non cum annotato Georgio egisse sed cum dictis in causam attractis vertisse adinueniebatur extunc.... vnacum regni nobilibus ipsam possessionem Wecheerd cum cunctis suis vtilitatibus et pertinenciis vniuersis quibus... prefatus condam Salamon et per consequens sui predecessores eandem possedissent annotato Hedrico perpetuo et inreuocabiliter possidendam tenendam et habendam adiudicantes quia prescripte in causam attracte filie et neptes nulla literalia instrumenta ad nostra..... requisiciones exhibebant nec in futurum exhibere posse referebant, easdem et eadem vanan cassas et inanes....... ibusque earumdem nocituras relinquentes ad ipsamque possessionem Wecheerd statuendam noster et vester homines necessario destinari videbantur, pro eo vestram requirimus amiciciam presentibus diligenter quatenus vestrum mittatis hominem protestimonio fidedignum quo presente magistri Mathias de Chaz et Matheus de Torda literati notarii nostri aut Nicolaus.... vel Petrus de Sard sin Johannes magnas de Syluas seu alter Johannes dictus Bajna de dicta Chaz homines nostri speciales aliis absentibus homo noster in festo beate Elizabeth regine et alys diebus ad id aptis et sufficientibus ad faciem prescripte possessionis Wecheerd vicinis et cometaneis eiusdem vniuersis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo statuat eandem memorato Hedrico filio Hedrici de Olchua racionibus prevys cum cunctis eiusdem vtilitatibus et pertinenciis vniuersis quibus prenominatus condam Salamon de Magary percepisset possedisset, iure perpetuo et irrenocabiliter possidendam tenendam pariter ac habendam, contradiccionibus prescriptarum nobilium dominarum Margarethe Georgy fily Thome, Barbare Bartholomei de Magary et Dorothee vocatarum Joannis de Begendorff consortum ac nobilium puellarum Cordule et Vrsule filiarum Nicolai de Ronsundal nec non Marthe filie Salamonis et aliorum quorumlibet non obstantibus. Et posthec ipsius possessionarie introduccionis et statucionis seriem ad octauas festi Epiphaniarum domini tunc venturi nobis amicabiliter rescribatis, datum in Zenthemerich sedecimo die octauarum festi omnium sanctorum predictarum anno domini millesimo quadringentesimo sexto. Nos enim peticionibus eorundem vicewayuodarum annuentes vnacum Johanne dicto Baynak de Chaz homine ipsorum nostrum hominem videlicet Emericum clericum de Choro nostro ad premissa exequenda duximus transmittendum. Qui demum exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt quod ipsi secundo die festi beate Elizabeth regine ad faciem predicte possessionis Wecheerd vocate pariter accessissent ac ipsam vicinis et commetaneis suis vniuersis circumquaque legitime conuocatis ipsisque presentibus iuxta continenciam literarum adiudicatoriarum prescriptarum contradiccione quorumlibet non obstante prefato Hedreh filio Hedreh de Olchua statuissent perpetuo possidendam. Datum quarta feria proxima ante festum beate Katharine virginis et martiris anno domini Millesimo quadringentesimo sexto prenotato. Honorabilibus et discretis viris dominis Georgio Lepes preposito, Johanne cantore, Mychaele custode ac Nicolao archidiacono de Ozd decano, canonicis ecclesie nostre existentibus. Nos igitur humilimis et deuotis ipsius Hedrici supplicacionibus nostre per eum subiectiue oblatis maiestati regia benignitate exauditis et clementer admissis prefatas binas literas nostram vtputa patentem et annotati capituli albensis priuilegialem non abrasas non cancellatas nec in aliqua earum parte viciatas sed prorsus omni suspicionis vicio destitutas ymo nostre et sincere veritatis integritate propollentes presentibusque de verbo ad verbum insertas quoad omnes earum continencias et clausulas acceptamus approbamus et ratificamus, eas nihilominus exigentibus ipsius Hedrici fidelitatibus et fidelium obsequiorum meritis et sinceris ac gratuitis conplacencys per ipsum nobis et sacro nostro regio diademati locis et temporibus opportunis intepide exhibitis et inpensis mera regia auctoritate et potestatis plenitudine ex certaque nostre maiestatis sciencia prelatorum eciam et Baronum nostrorum consilio prematuro simulcum possessionaria donacione et iudiciaria deliberacione premissis superius in earundem tenoribus limpidius enodatis pro eodem Hedrico et suis heredibus heredumque suorum successoribus et posteritatibus vniuersis absque alieni iuris preiudicio innouantes perpetuo valituras confirmamus presentis scripti nostri patrocinio mediante. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes eisdem concessimus literas nostras priuilegiales pendentis et autentici Sigilli nostri noui dupplicis munimine roboratas. Datum per manus reverendi in Xpo patris domini Eberhardi Episcopi varadiensis Auleque nostre sumpmi cancellary fidelis nostri dilecti anno domini Millesimo quadringentesimo septimo, quarto Calendas marcy regni autem nostri anno decimo nono. Venerabilibus in Xpo patribus dominis Valentino titulo sancte Sabine sacrosancte Romane ecclesie presbitero cardinali ac alme ecclesie Quinqueecclesiensis gubernatore, Johanne Strigoniensi, Colocensi sede vacante, Andrea Spalatensi, Jadriensi sede vacante et altero Andrea Ragusiensi archiepiscopis, predicto domino Eberhardo varadiensi, Stephano Transilvano, Zagrabiensi et Agriensi sedibus vacantibus, Johanne Boznensi, Johanne electo Vesprimiensi, Johanne Jauriensi, vacyensi sede vacante, fratribus Dosa chanadiensi et Hincone nitriensi electis ac Thoma Senniensi ecclesiarum episcopis Ecclesias dei feliciter gubernantibus, Syrmiensi, Traguriensi, Scardonensi, Tynniniensi, nonensi, Sibinicensi, Macariensi, Farensi et Corbauiensi sedibus vacantibus. Necnon Spectabili et Magnificis viris domino Hermanno Comite Cyly et Zagorie, dalmacieque et Croacie predictorum ac tocius Sclavonie regnorum nostrorum bano socero nostro, Nicolao de Gara regni nostri palatino, Joanne et Jacobo wyuodis nostris transilvanis, Comite Frank filio quondam Konye Bani iudice curie nostre, Johanne de Maroth bano nostro Machouiensi, honore Banatus Zewriniensis vacante, Nicolao Treutul de Nenna Tauarnicorum, et comite de Posega, Simone filio predicti condam Konye bani ianitorum, Johanne Gross comite Corbauie dapiferorum, Joanne filio Gregory de Alsaan pincernarum, Petro Cheh agazonum nostrorum magistris et Silstrang comite posoniensi aliisque quampluribus regni nostri comitatus tenentibus et honores.

Kissé rongált hártyán, melyről a piros-zöld selyem zsinóron függött pecsét elveszett; eredetije a Magyar-Csesztvei Miske cs. ltárában, Maros-Vásárhelyen. Közli: Deák Farkas.