272. Opuliai László nádor Abaúj és Sáros vármegyék közgyűlésében az Úzfalvi János fiai részétől a Domonkosfalviak ellen támasztott hatalomperben ez utóbbiak részére esküt ítél. Kassa mellett, 1370. aug. 29.

Nos Ladislaus dux Opulie Regni Hungarie palatinus et Judex Comanorum Memorie commendamus, Quod in congregacione nostra generali vniuersitati nobilium Abawyuariensis et de Sarus Comitatuum In octauis festi Assumpcionis virginis Gloriose prope Ciuitatem Cassa celebrata, Kolin et Jacobus fily Johannis fily vz de vzfalua de medio aliorum exsurgendo proposuerant talimodo quod Gallus et Symon fily dominici ac Dominicus filius Jacobi de Domuncusfalua Anno in presenti sex domos de possessione ipsorum Posalaka vocata propria eorum auctoritate lite inter ipsos pendente deportassent et populos de eisdem affugassent. Quibus auditis et perceptis annotati Gallus Simon et Dominicus personaliter exsurgendo se in totali premissa accione et aquisicione predictorum Kolin et Jacobi filiorum Johannis innocentes fore allegarant penitus et inmunes, vnde quia ipse Kolin et Jacobus accionem eorum prenotatam nullo euidenti documento declarabant nec in futurum declarare assumpmebant ideo commisimus quod ydem Gallus Simon et Dominicus quilibet secundo se nobilibus feria quinta scilicet.... die ipsius congregacionis nostre coram nostro Capellano et in Capella nostra Super........... in totali premissa accione et acquisicione prescriptorum Kolin et Jacobi innocentes sint penitus et inmunes sacramentum prestare tenerentur. Tandem vt ex relacione Capellani nostri percepimus ipsi Gallus Simon et Dominicus super premissis contra eosdem filios Johannis...... deposuissent sacramentum. Vnde nos ipsos Gallum, Simonem et Dominicum in premissa.......... Kolin et Jacobi filiorum Johannis reddidimus et commisimus expeditos. Datum octauo die congregacionis nostre predicte in loco memorato. Anno domini M° ccc° Septuagesimo.

Kivűl: Pro Gallo et Simone filys dominici ac pro dominico filio Jacobi contra Kolin et Jacobum filios Johannis fily vz de vzfalua Super deposicione Juramenti expeditoria.

Papíron, zárlatán kerek pecsét nyomaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Szádeczky Lajos.