260. Péter erdélyi alvajda levele Doboka vármegye szolgabíráihoz, Vas Dezsőnek a Tarmach fia Pál által egy hadjárat alkalmával elkövetett lólopás miatt a Pál fia János ellen indított keresete ügyében. Szent-Imre, 1366. aug. 8.

Petrus viceuoyuoda Transsiluanus. Amicabili salutacione premissa. Noueritis quod cum nos in octauis festi beati Jacobi apostoli proxime preteritis vnacum regni nobilibus iudiciario pro tribunali sedissemus et quibuslibet querulantibus iusto deliberacionis moderamine discutere cepissemus, inter alios causidicos magister Desew dictus Wos ad nostram accedendo presenciam proponere curauit quod Joannes filius pauli filii Tarmach de Chamafaya in vestri presenciam in causam attraxisset et contra eundem egisset quod predictus Paulus pater suus dum dominus noster Rex circa Jadriam expedicionem habuisset cuius iam vigesima secunda fortassis adueniret reuolucio annualis cum magistro Joanne Acyl dicto fratre suo in ipso exercitu famulo suo existente fuisset equum suum sex marcas fini argenti valentem ab eodem abstulisset et obhoc quia vniuerse possessiones et bona mortuo ipso magistro Joanne deuolute fuissent ipsas sex marcas argenti repeteret, cum tamen adhuc sepies viuente eodem magistro Johanne iuris ordine acquirere potuisset, unde nos taliter deliberavimus vt exquo a predictis viginti duobus annis incipiens sepies acquirere valuisset viuente ipso magistro Johanne prenotato non acquisiuit pronunc iam acquirere non valeat causam prenotatam. Datum in Sancto Emrico octauo die termini prenotati. Anno domini M° ccc° lx° sexto.

Kivűl: Judicibus nobilium Comitatus de Dubuka amicis suis pro magistro Desew.

Papíron, záró pecsét maradványaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában. Közli: Deák Farkas.