257. Jakab fia Miklós végrendelete, melyben összes ingóságairól, fekvő birtokairól, s a saját temetése szertartásairól részletesen intézkedik. Visegrádon, 1364.

Anno domini M°. ccc. lx. quarto ego Nicolaus filius Jacobi tale facio testamentum: Inprimis eligo sepeliri in claustro beate virginis de strigonio apud fratres Minores, et portabunt cum funere meo tres equos videlicet peg coloris et Bohhar* coloris, et alium equum quem equito continue, item duos ciphos et in duabus lucernis xx florenos, Item arma mea et indumenta. Item filie mee pecuniam redempcionis ville paznan et duarum vinearum, Omnes possessiones inuentas reliquo Stephano fratri meo et posteritatibus suis Jure perpetuo, Ita quod nullus habet loqui de possessionibus nostris nisi Stephanus frater meus. Item omnia lectisternia et indumenta muliebria et purpura et tapecia et omnia vstensilia domus reliquit (így) filie sue. Item ciphos argenteos lego filie mee. Item de equacia mea satisfaciant famulis meis. Item fratri Johanni Ministro vnum palefredum quem habeo meliorem. Item in claustrum beati Nicolai de caso centum florenos pro quibus obligo animam Stephani fratris mei quia magnam habeo deuocionem ad illum locum. Omnes vero alias res reliquo in disposicione Stephani fratris mei. Item obligo animam fratris mei Stephani, quod filiam meam Anich conseruet apud se et tradat honeste marito de possessionibus quas eidem Stephano reliqui fratri meo, verum tamen secundum consuetudinem regni eidem filie mee anich de suis obuencionibus seu ipsam de Jure contingentibus satisfaciat sine lite. Item sunt alia registra, vnum sigillatum in quo omnia sunt ordinate conscripta, in quo omnes possessiones reliquit Stephano fratri suo, ita quod satisfaciat filie sue anich secundum consuetudinem regni sine lite, et alia multa que ibidem continentur. Item sunt eciam quedam duo registra in quibus ista eadem (continen)tur. hoc semper saluo, quod omnes possessiones Stephano reliquit fratri suo.

Ego frater Johannes Minister ordinis fratrum Minorum ista conscripsi manu mea de ore condam Magistri Nicolai fily Jacobi in visegrad.

Papíron, igen rossz írással, hátán hosszúkás pecsét nyomaival; eredetije a Putnoky cs. iratai közt, Tomka Mór úrnál, Kassán. Közli: Csontosi János.