252. I. Lajos király a czegei nemeseknek Czege Doboka vármegyei birtokukra pallosjogot adományoz. Plína, Zokol vára alatt, 1363. julius 8.

Nos lodouicus dei gracia Rex Hungarie Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis Quod nos sicut pro fidelium seruiciorum nobilium virorum magistrorum Petri rufi et deseu filiorum Johannis de Katl militum nostre ............... diligencia, locis debitis et temporibus opportunis nostre maiestati continue exhibitorum et in futurum iugiter exhibendorum meritis laudabilibus ac ad ipsorum deuotam et humilem supplicacionem, sic non minus pro extirpacione et eradicacione furum latronum et aliorum malefactorum ac fidelium et bonorum statu comodo et quietis.............. filys Nicolai, Symoni et leukws filys ladislai dicti Wos ac Johanni filio Thome fratribus ipsorum patruelibus de regie potestatis plenitudine et gracia speciali duximus annuendum ymo dedimus et commisimus, vt ipsi in teritorio possessionis eorum Chege nuncupate in Comitatu de doboka site et in terra.......... patibulum et aliorum tormentorum genera facere et erigere ydemque ac ipsorum heredes et postery perpetuo conseruare et vniuersos fures latrones homicidas ac alios malefactores quos intra veros limites siue terminos metales memorate possessionis Chege necnon aliarum omnium possessionum ipsorum in comitatibus............ habitarum apprehendere et capere quemcunque et quocienscunque poterunt in tribunali eorum in iamdicta possessione Chege vocata faciendo et constituendo iudicare condempnare et penis debitis iuxta criminum seu excessuum modum et qualitatem punire et tormentare temporibus perpetuis possint................ moderamine Juris mediante, semota quauis Jurisdicione Comitum vel Vicecomitum et Judicum nobilium predictorum Comitatuum coercenda in premissis, presentes autem dum nobis reportate fuerint faciemus priuilegialiter sub maiori nostro sigillo emanari. Datum In plyna in obsidione (castri Zokol terre Boznensi, sabbato proximo post) octauas festi beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini M°. ccc°. lxmo tercio.

Ugyancsak I. Lajos királynak 1364-ben „tercio kalendas novembris” kelt megerősítő átiratából, melynek eredetije megvan a gr. Wass cs. czegei ltárában, nr. 16. Közli: Deák Farkas.