247. Dénes erdélyi vajda előtt Vas Miklós és Veres Tamás, Domokos kluzs-aknai polgárral bizonyos ökrök dolgában egyezkednek. Gyula-Fejérvár, 1359.

Nos dyonisius woyuoda Transsyluanus et Comes de Zonuk damus pro (memoria) quod magistri Nicolaus wos dictus et Thomas rufus ab vna, Item dominicus hospes de Clusakana (parte) ex altera Jobagio domini Regis parte ex altera (így) coram nobis personaliter constituti per eosdem Nicolaum et Thomam propositi extiterunt (így) oraculo eorum viue vocis quod quia idem dominicus in generali congregacione Serenissimi principis domini lodouici dei gracia Illustri Regi (így) Hungarie domini nostri in Alba Gyule celebrata racione quatuor boum contra Thomam de Egrus et Johannem de Thouthaza ac Paulum paruum familiarem eorundem in presencia Baronum Juris ordine aquirere voluisset Tamen ob ordinacionem et composicionem proborum uirorum deuenissent et concordassent eomodo vt si idem Nicolaus et Thomas certitudinaliter super ipsos famulos suos ipsa nocumenta racione predicti bobus (így) rescire possent extunc quatuor boues competentes eidem dominico dare tenerentur et si vsque feriam quintam proximam post diem Strennarum rescire non possent extunc quidquid magister Michael vel suus officialis in presencia Petri rufi vicecomitis de Clus tramite Juris iudicarent prenotati Thomas et Nicolaus acceptare tenerentur. Tali uinculo inserto, quod si in premissis accionibus et aquisicionibus predicti nobiles non starent vel non conparerent extunc ipsos quatuor boues eidem dare et persoluere tenerentur, ad quod se sponte obligarunt idem nobiles voluntati (így). Datum albe transsyluane tercio die dicte congregacionis prenotate anno domini M° ccc° Lmo nono.

Kivűl: Pro dominico hospite de Clusakana contra Nicolaum wos et Thomam rufum super facto quatuor boum feria quinta proxima post diem Strennarum fienda (így) memorialis.

Papíron, zárlatán nagy kerek pecsét töredékeivel, melyből egy kiterjesztett szárnyú sárkány alakja még kivehető; a pecsét körirata: S. DIONIS(ii woyuode) TRANSILVANI ET COMITIS DE ZONVK †. Eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában. Közli: Deák Farkas.