170. A vasvári káptalan előtt Pál fia Beke a gerchei határban bírt, egy ekényi földjét Gerchei Jakabnak s Péter fiainak, Domokosnak és Lászlónak, örök áron eladja. 1304. mart. 15.

Nos Capitulum ecclesie beati Michaelis de Castro ferreo presentes litteras damus pro memoria, quod Beke filius Pauli fily Zuda de Gete (így) coram nobis constitutus, de possessione sua Gerche nocata que olim fuit possessio magistri Boxe terram usui unius aratri sufficientem, iacentem iuxta terram magistri Jacobi de Gerce et generacionum suarum, uendidit eidem magistro Jacobo in duabus partibus, in tercia ueru parte dominico et ladislao filys petri de eadem pro tribus marcis iure perpetuo pacifice et quiete irreuocabiliter possidendam heredum per heredes. Cuius terre meta, incipit ab oriente iuxta quandam uiam que ducit ad Botyan ab inde girat ad occidentem versus ecclesiam omnium sanctorum ubi peruenit ad avam viam abinde inter duas metas per eandem uiam reflectitur ad cummetaneitatem terrarum magistri Jacobi et generacionum suarum ibique terminatur, partes autem binas et binas metas erigendi habent facultatem, paulus autem comes frater predicti Beke personaliter coram nobis astans consensum prebuit et assensum, et cam presentes nobis reportate fuerint nostrum priuilegium ipso magistro Jacobo conferemus. datum in dominica Judica, anno domini M° ccc° quarto.

Kivűl: Pro Ladislao et dominico super tercia parte possessionis Gerce empte a Beke.

Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban. Közli: Nagy Imre.