154. A fejérvári keresztesek conventje előtt Pál fiai, Benedek és János felső-endrédiek, Huurhzad nevű szőllejüket Saul és Mihály alsó-endrédi lakosoknak örök áron eladják. 1298. apr. 20.

(C)onuentus Domus Hospitalis Jerosolimitani de Alba Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire. Quod Benedictus et Johannes fily Pauli fily Mathye de superiori villa Endred coram nobis personaliter constituti, quandam vineam ipsorum per predictum Paulum patrem ipsorum a Herrico et Vyllam filys comitis Dauid, de Alba Regali, mediantibus litteris nostris empcionis titulo conparatam, Huurhzad vocatam, in territorio dicte ville Endred existentem, vinee Jacapus et Petri filiorum Ende de eadem a parte occidentis, a parte vero septentrionali vinee Petri fily Golomb, ut dixerunt vicinam et conmetaneam, de uoluntate et ex permissione vicinorum et conmetaneorum suorum antedictorum, sicut dicunt, cum omnibus vtilitatibus suis circumquaque vniuersis, confessi sunt Saulo et Mychaeli filio Petri de inferiori villa Endred, et per eosdem eorum heredibus, heredumque suorum successoribus pro duodecim marcis denariorum vienensium plene ab eisdem receptis uendidisse perpetuo possidendam, tenendam et habendam. Obligacione tali interposita, ut quicunque processu temporum ab eisdem, videlicet Saulo filio Thome et Mychaele filio Petri, consequenter et ab eorum heredibus ipsam vineam vel aut aliquid de suis vtilitatibus omnibus repeteret, extunc ydem Benedictus et Johannes antedicti cum eorum heredibus semper et vbique expedire tenerentur eosdem laboribus proprys et expensis. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, et ut ipsa uendicio et empcio ipsius vinee ne per aliquem in futurum possit vel valeat retractari, presentes ad peticionem parcium concessimus litteras sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum in quindenis Pasce. Anno Domini M° CC° nonagesimo octauo. Religioso et discreto viro fratre Mychaele preceptore, eodemque Custode ecclesie nostre existente.

Vörös-lila selyemszálakon függő pecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Jaur. 30. 18. Közli: Vincze Gábor.