153. III. Endre király meghagyja az egri káptalannak, hogy Domokos fiát Egyedet az általa Byter comestől kiváltott tymai birtokrészbe iktassa be. Esztergom, 1298. körűl, Bőjt közepén.

Andreas dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Agriensi salutem et graciam. dicit nobis Andreas filius Alexandri, quod quandam particulam terre sue Tyma vocate sufficientem ad quatuor aratra a parte orientali, dictus Alexander pater suus pro duodecim marcis comiti Byter inpignorasset iuxta continenciam litterarum Capituli Strigoniensis, et ipso termino redempcionis dictus Alexander et andreas filius eiusdem ab eodem comite Byter redimere non potuerunt, quam quidem particulam Egidius filius dominici cognatus ipsius secundum formam iudicy ab eodem comite Byter redemit sicut in litteris uiceiudicis curie nostre vidimus contineri, ex permissione dicti Andree fily Alexandri prenotati igitur mandamus fidelitati vestre precipiendo quatenus mittatis vnum ex nobis coram quo Petrus filius Dyonisi homo noster, presentibus commetaneis et uicinis reambulet ipsam particulam terre per ueteres metas et antiquas nouis metis signando, et satuat ipsi Egidio si non fuerit contradictum, contradictores uero ad nostram presenciam euocatis, diem citacionis et terminum simulcum cursu metarum nobis rescribatis. Datum Strigonii in medio xlme.

Záró pecsét nyomaival; eredetije a Darvas cs. ltárában, Ongán. Közli: b. Radvánszky Béla.