152. Az egri káptalan III. Endre királynak jelenti, hogy Bolugi Ivánka fiát Miklóst és fiait Nene és Boy nevű birtokok miatt fenforgó ügyben Miklós fia Péter ellen megidéztette. 1297. körűl.

Excellenti domino suo Andree dei gracia illustri Regi hungarie, Capitulum ecclesie agriensis oraciones in domino cum perpetua fidelitate. Litteras comitis Martini viceiudicis curie vestre recepimus continentes quod mitteremus hominem nostrum pro testimonio fidedignum cum Johanne filio Georgii homine vestro vt coram ipsis petrus filius Nycorai ac Nycolaus filius eiusdem ex vna parte Nycolaus filius Iwanka de Bolug ex altera cum suis estimatoribus in ipsis litteris viceiudicis curie vestre nominatis in quindenis beati Mychaelis archangeli accederent ad faciem quarundam terrarum similiter in ipsis litteris expressarum et de eisdem terris cum vtilitatibus eius omnibus ad varorem ducentarum et decem marcarum debiti principalis et dupli earundem et duorum Judiciorum in quibus dictus comes Nycolaus remansit estimarent et estimatam statuerent Petro et Nycolao filio suo prenotatis per formam earundem litterarum, citando nichilominus ipsum comitem Nycolaum Pethew et Johannem filios suos contra eosdem Petrum et Nycolaum ad vestram presenciam ad terminum conpetentem. Nos igitur peticionibus eiusdem satisfacientes misimus hominem nostrum virum ydoneum qui ad nos reuersus dixit, quod dicte partes in ipsis quindenis cum suis estimatoribus prout debebant accessissent ad terras siue possessiones in eisdem litteris nominatas et cum ex eisdem estimare ad valorem pecunie prenotate dicti estimatores voluissent, idem comes Nycolaus eisdem contradixisset dicendo, quod si possessiones nene et Boy vocatas, quas per formam priorum litterarum ipsis petro et Nycolao filio suo dare debuit, acciperent, daret, alias autem possessiones suas nollet dare, et idem homo vester in ipsis quindenis dictum comitem Nycolaum Pethew et Johannem filios suos, in villa ipsorum Zeech vocata, comitem Nycolaum et pethew presentes Johannem autem absentem, ad vestram presenciam ad quindenas ipsius diei citacionis euocasset contra Petrum et Nycolaum filium dictum antedictos (így).

Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az Asgúthy cs. iratai közt, Tomka Mór úrnál, Kassán. Közli: Csontosi János.