127. A nyitrai káptalan előtt Bacha comes fia Mihály, pozsonyi várjobbágy, zouori szerzett birtokát végrendeletileg a szombathelyi (nagy-szombati) apáczákra hagyja. 1292. febr. 6.

Capitulum ecclesie Nittriensis omnibus Christi fidelibus, ad quos presentes litere peruenerint, salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum nobilis vir Michael filius Comitis Bacha iobagio castri Posoniensis in lecto positus egritudinis extremum diem sibi considerauit inminere, preferens eterna temporalibus, existens adhuc in valetudine conpetenti per nuncium suum pecyt a nobis instanter et diligenter, vt unum ex nobis mitteremus, coram quo de suis bonis dispositurus, suum conderet testamentum. Nos igitur condignis et pys peticionibus eiusdem pio fauore condescendentes, vnum ex nobis, virum discretum et fidedignum ad eundem destinauimus, Qui negocio fideliter intentus ad nos rediens, dixit nobis, quod idem Michael inter alias suas ordinaciones salutiferas, quandam particulam terre Zouor uocate empticiam, sicut dicebat, sororibus ecclesie beate Marie Virginis de Zombothel, pro remedio anime patris sui, seilicet comitis Bacha, et sue proprie, relegasset eysdem perpetualiter possidendam. In cuius rey certitudinem et ad maioris stabilitatis incrementum presentes litteras concessimus, sigilli nostri munimine. Datum VIII° Idus february Anno domini M° CC° nonagesimo Secundo. Ecclesie nostre lectore magistro Farcasio existente.

Ugyancsak a nyitrai káptalannak 1381. évi átiratából, melynek hártyára írott s függő pecséttel ellátott eredetije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Tyrn. 1. 7. Közli: Vincze Gábor.