120. A pozsonyi káptalan előtt Buken comes Hudy nevű birtokát leányának és vejének, András fia Péternek, adományozza. 1291. jan. 22.

Vniuersis xpi fidelibus presentes litteras inspecturis, Capitulum Ecclesie posoniensis Salutem in domino, ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire Quod constitutis coram nobis Comite Buken filio Comitis Buken ab vna parte, et magistro petro filio Andree genero eiusdem Comitis Buken, pro domina uxore sua filia Comitis Buken et Farcasio filio suo ab altera, idem Comes Buken est confessus viua uoce quod ipse quandam possessionem suam Hudy uocatam, apud ecclesiam sancti Regis Stephani existentem iuxta Sard a parte Orientali, a parte vero septemtrionali terras vduornicorum Gune scilicet fily Chete, et suorum cognatorum et a parte orientali terram filiorum Vy de Galantha, a parte meridionali terras Jovanka fily Leeg, a parte vero superiori eciam ab occidente, terras Isaac et cognatorum suorum sicut dicitur adiacentem sub eisdem terminis et metis, quibus Comes Buken Pater eiusdem comitis Buken dinoscitur possedisse, dedisset, donasset et tradidisset predicte domine vxori magistri petri filie sue et farkasio filio eiusdem Petri, et per eos suis heredibus heredumque suorum successorum (így), perpetuo possidendam, Obligando se quod quiquam processu temporum, siue filius eiusdem Comitis Buken siue cognati aut eciam extranei prenominatam dominam et farkasium, aut ab eis descendentes racione predicte possessionis attemptaret inpetere uel uexare extunc idem comes Buken tenebitur eos expedire, cum alia possessione sua, ad suam porcionem propriam pertinentem. In cuius rei memoriam ad peticionem vtriusque partis presentes litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas, datum secundo Agnetis (így) Anno domini M°. CC°. lx°x°x°x° primo.

A pozsonyi káptalannak „Andych filius Petri de Ogya” kérésére kiállított évnélküli átiratából, melynek eredetijét az Olgyay cs. ltárában őrzik. Közli: Nagy Imre.