095. A pozsonyi káptalan előtt Wotai Barich özvegye Hangucha vallja, hogy nászhozományi követeléséből a György fia Péter részéről kielégítést nyert. 1283. sept. 21.

Nos Capitulum Posoniensis ecclesie memorie conmendantes significacnus vniuersis: Quod constituti coram nobis Domina Hangucha filia Deet, Relicta Barich de Wota ab una parte, et Johannes filius Pauli pro Petro filio Georgy paraulo ab altera, confessi sunt viua uoce. Quod licet mota fuerit lis et materia quescionis inter ipsos super dote et dotalicys predicte domine Hangucha, Tamen mediantibus probis viris taliter concordassent, quod idem Johannes pro predicto Petro paruulo eidem domine quatuor marcas soluere teneretur, quas quatuor marcas ipsa domina confessa est se recepisse plenarie et habere, et sic ipsum Petrum paruulum filium Georgy fratris Barich supranominati de dote et dotalicys suis reddidit penitus expeditum, promittens, quod quicunque processu temporum ipsum Petrum pro ipsis dote et dotalicys vellet perturbare, extunc ipsa domina tenebitur eos expedire proprys laboribus et expensis. Datum anno domini M° CC° LXXX° tercio in octauis exaltacionis sancte crucis.

A pozsonyi káptalannak 1367. febr. 5-ikén kelt átiratából, melynek hártyára írott, függő pecséttel ellátott eredetije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 14. 11. Közli: Vincze Gábor.