091. IV. László király a kis-kulchudi királyi hírnökök földjét Marczell clericusnak és testvéreinek adományozza. Buda, 1283. febr. 9.

Nos Ladizlaus dei gracia Rex Hungarie memorie conmendantes significamus vniuersis presencium per tenorem, quod Magister Marcellus clericus noster petiuit a nobis sibi dari quandam terram Preconum nostrorum de minori Kulchud, dicendo super ea tres mansiones residere. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre nobis ueritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Jauriensi nostris dedimus litteris in mandatis, ut mittere deberent vnum ex ipsis pro testimonio, coram quo Ihonnes de Zop homo noster reambularet dictam terram presentibus conmetaneis omnibus et vicinis, ac statueret prefato magistro Marcello si non fieret contradictum. Contradictores autem ad nostram presenciam euocaret, qui postmodum nobis rescripserunt in hec verba, Excellentissimo domino.... stb. (l. a győri káptalan jelentését föntebb, 89. sz. a.) Nos autem consideratis meritorys et fidelibus seruicys eiusdem magistri Marcelli clerici nostri, que primum domino B. auo nostro, et postmodum Stephano patri nostro karissimis, Illustribus Regibus Vngarie felicium recordacionum, ac consequenter nobis per eum exhibitis indefesse, ipsam terram preconum nostrorum de minori Kulchud eidem magistro Marcello et per eum Michaeli ac Paulo fratribus suis et heredibus eorumdem de plenitudine gracie nostre dedimus, donauimus et contulimus perpetuo pacifice possidendam et super hoc nostrum dari faciemus priuilegium, cum presentes nobis fuerint reportate. Datum Bude in octauis purificacionis Virginis gloriose. Anno domini M° CC° LXXX° tercio.

Kivűl rányomott pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Tyrn. 41. 11. Közli: Vincze Gábor.