086. IV. László király előtt Chem Pest vármegyében Ladan, Tolnában Keztelch, és Zalában Tuscanch nevű birtokait a nyúl-szigeti apáczáknak adományozza. Szeged mellett, 1282. sept. 5.

Nos Ladizlaus dei gracia Rex Hungarie memorie conmendantes significamus, quibus expedit uniuersis, quod Chem coram nobis personaliter constitutus quandam terram suam Ladan uocatam in comitatu de Pesth existentem cum vineis et alys utilitatibus suis et terram suam tam empticiam, quam donatiuam in Keztelch continentem cum omnibus utilitatibus suis, piscina videlicet et vineis, exceptis duabus vineis, que ibidem in Keztelch cum uxore sua sunt collate in comitatu de Tolna existentem, ac terram suam Tuscanch uocatam in comitatu Zaladiensi existentem cum omnibus pentinencys suis dedit et contulit ecclesie nostre de insula sancte Marie perpetuo possidendas. Ita tamen, quod quamdiu idem Chem uixerit easdem possidebit, et post mortem suam ad usum dicte ecclesie perpetuo deuoluentur, et in quantum eciam ad nos pertinerent, easdem dicte ecclesie sancte Marie perpetuo duximus conferendas. Datum prope Zegedinum feria sexta proxima ante festum natiuitatis uirginis gloriose, Anno domini M° CC° octuagesimo secundo.

Kivűl rányomott pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 46. 9. Közli: Vincze Gábor.