076. IV. László király a magtalanúl elhalt Tekme Besenyő nevű földjét Botiz testvérének Botondnak adományozza. 1278. jun. 10.

(L)adizlaus dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam, Botond frater Botyz a nobis instantissime suplicando postulauit, ut quandam terram Beseneu uocatam, que quondam per Tekme bissenum sine herede decedentem habita fuerat et possessa, ipsi Botond, sicut fratri suo Botyz coutuleramus, ita de benignitate Regia conferre dignaremur; sed quia nobis veritas non constabat, vtrum dicta terra ipsi Botyz collata per nos fuerit absque contradiccione uicinorum, fidelibus nostris Capitulo Agriensi dederamus in mandatis, ut cum Nicolao homine nostro unum ex ipsis mitterent pro testimonio fidedignum, coram quo idem homo noster rehambularet terram ipsius Botiz per ueteres et antiquas metas iuxta veteres nouas metas erigendo, qui quidem Capitulum Agriense nobis rescripserunt in hec uerba: Excellentissimo... stb. (l. az egri káptalan jelentését az előbbeni sz. a.) Nos itaque peticionibus ipsius Botond assensum fauorabilem adhibentes, considerantes seruicia ipsius Botond et Botyz fratris sui, que nobis in diuersis expedicionibus regni nostri fideliter inpenderunt cum efusione sanguinis ipsorum se et sua diuersis fortune casibus submittendo temporibus oportunis, dictam terram Beseneu primitus Botyz sepedicto per nos collatam ipsi Botond fratri dicti Botyz et suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, sub metis et terminis supra scriptis. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, ne nostra donacio seu collacio dicto Botond benigniter et liberaliter facta successu temporum in irritum ualeat, uel possit retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Johannis prepositi Budensis, aule nostre vicecancellary, dilecti et fidelis nostri, Anno domini M° CC° LXX° octauo, Regni autem nostri anno septimo, quarto Idus Juny.

Vörös-sárga-lila színű selyemkóczon függő pecsét töredékeivel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Paul. Agr. 1. 1. Közli: Vincze Gábor.