075. Az egri káptalan IV. László királynak jelenti, hogy a besenyő, Tekme földjét Botiz testvére Botond részére meghatároltatta. (1278. jun. 10-ike előtt.)

Excellentissimo domino suo Ladizlao dei gracia illustri Regi Vngarie Capitulum ecclesie Agriensis oraciones in domino cum perpetua fidelitate. Litteras uestre serenitatis recepimus continentes, quod cum Nicolao de Honi homine uestro nostrum mitteremus hominem pro testimonio fide dignum, coram quo idem homo uester rehambularet terram Botond fratris Botiz Tekme bisseni per ueteres metas, iuxta easdem nouas metas erigendo. Nos igitur uestris mandatis obtemperare cupientes, ut tenemur, cum eodem homine uestro nostrum misimus hominem pro testimonio fide dignum, qui ad nos rediens cum eodem nobis concorditer retulerunt, quod eandem terram rehambulassent nouas metas iuxta ueteres eleuando coram omnibus conmetaneis et uicinis, et nonnisi Stephanus, Benedictus, Chepanus fily Kolyn contradixissent; et licet eosdem homo uester predictus contra eundem Botond ad uestram presenciam euocasset, (tamen propter) bonum pacis idem Botond et Stephanus ac predicti fratres sui in hanc conposicionis seriem, ipsis presentibus ex uoluntate parcium deuenissent, quod idem Botond renunciasset accioni sue, quam contra eosdem in uestri presencia inouere intendebat et idem Stephanus et fratres sui renunciassent contradiccioni facte per eosdem; cuius quidem terre mete taliter distinguuntur. Incipit enim prima meta a parte occidentali sub pede cuiusdam monticuli, ubi sunt tres mete antique, et iuxta easdem sunt due noue mete, quarum una ipsius terre, alia terre filiorum Kolyn predictorum; et inde procedit uersus partem orientalem et iungit quendam lacum, iuxta quem sunt due mete, quarum una dicte terre, alia terre Stephani et fratrum suorum predictorum, et inde procedendo transit, quandam viam Makuta vocatam, ubi sunt similiter due mete, et mediantibus duabus metis contiguatur terre Tarkan, ubi sunt due mete, quarum una terre sepe dicte, alia terre Tarkan memorate; et inda procedit uersus plagam meridionalem et contingit terras Lacseu et Mak vocatas, ubi sunt tres mete, quarum una terre Lacseu, alia terre Mak, tercia terre memorate; et inde distenditur ad partem occidentalem et mediantibus duodecim metis uicinatur terre Lodan, ubi sunt quatuor mete, quarum una terre Lodan, alia terre Mak, tercia terre Cheur, quarta terre sepedicte; et abhinc uersus partem septemtrionalem procedendo coniungitur tribus metis prioribus, quarum una terre filiorum Jazun, alia filiorum Kolyn, tercia terre sepedicte, et sic terminatur.

IV. László királynak 1278. jun. 10-ikén kelt adományleveléből; l. a következő sz. a.