071. Erzsébet királyné szakácsainak Drug nevű földjét a nyúl-szigeti szűzeknek adományozza. Buda, 1278. január 20.

Nos E. dei gracia Regina Hungarie memorie commendamus significantes uniuersis per presentes, quod quia pium est et saluti conueniens, ut deuotis dominabus, sororibus videlicet ecclesie beate Virginis de Insula Danuby in collacionibus possessionum per nos prouideatur, sperantesque ex huiusmodi prouisione salutem promereri, quandam terram cocorum nostrorum Drug uocatam, que terre Capituli Strigoniensis similiter Drug uocate est annexa, et cum herbis diuiditur, simul cum omnibus utilitatibus suis et pertinencys uniuersis, silua, feneto et uineis pertinentibus ad eandem, in ipsis metis, terminis et limitibus, in quibus per populos nostros quondam ibidem existentes est possessa, dedimus, donauimus et contulimus eisdem deuotis sororibus de gracia speciali perpetuo possidendam; adicientes, quod super collacione terre huiusmodi priuilegium nostrum dari faciemus cum presentes nobis fuerint reportate. Datum Bude in quindenis Epiphanie domini. Anno eiusdem M° CC° LXX octauo.

Hátlapján pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 38. 33. Közli: Vincze Gábor.