068. IV. László király Torwoyi Petres kérelmére átírja a fejérvári keresztesek conventjének Sven nevű birtokot illető 1265. évi oklevelét. 1277. (aug. vége előtt).

Ladizlaus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire. Quod magister Petres de Torwoy ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium domus hospitalis iherosolomitane de Alba, petens, ut ipsum priuilegium nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem priuilegy tenor talis est: Conuentus cruciferorum... stb. (l. a conventnek 1265. jun. 18-ikán kelt levelét annak eredetije után közölve, föntebb 36. sz. a.) Nos uero ipsum priuilegium vna cum baronibus nostris inspicientes comprimus in carta et in filo non uiciatum, non interletum, nec abrasum, sed continens testimonium ueritatis. Et quia peticionem ipsius magistri Petrus iustam et legitimam esse cognouimus in hac parte, dictum priuilegium de uerbo ad uerbum insertum presentibus duximus confirmandum, duplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus venerabilis uiri magistri Demetry prepositi albensis, domini pape Capellani et subdiaconi, aule nostre vicecancellary, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M° CC° LXX° septimo. Regni autem nostri anno Quinto.

Sárga-violaszín selyemszálakon függő kettős pecsét töredékeivel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Paulin. Thold. 2. 3. Közli: Vincze Gábor.