060. Moys nádor, Somogy és Sopron vármegyék főispánja, meghagyja a vépi és szőlősi lakosoknak, hogy István comest mint helyettesét fogadják és parancsainak engedelmeskedjenek. 1273. körűl.

M. palatinus comes Symigiensis Supruniensis et Judex Cumanorum populis de vep et de Sceoleus ac alys vniuersis vdwornicys in Comitatu Castriferrey existentibus salutem et graciam. In tenore priorum litterarum nostrarum eciam in hac forma meminimus vobis demandasse, quod Comitem Stephanum nostro pro capitaneo et Judice in medium vestri reciperetis eoquod vos ad omnes terras uestras reuocaret et reformaret. Quare fidelitati uniuersitati uestrorum mandamus firmiter precipiendo quatenus ipsum Comitem Stephanum vice nostre persone recipiatis in omnibus ipsius precepto temperantes, aliud non facturi, quia nos eundem vobis dedimus pro uestro bono. Dicimus eciam quod si Rubynus woywade (így) se in Judicem uestrum prefecisset non debuit quia non fuit de nostra uoluntate et consensu sed parochionaliter protegere poterit atque defensare.

Kivűl: vniuersis vdwornicys in Comitatu Castri ferrey existentibus.

Zárlatán pecsét maradványaival; eredetije a N. Muzeumban. Közli: Nagy Imre.