053. A vasvári káptalan bizonyítja, hogy Sitkei Marcellus neje nászhozományát végrendeletileg a férje rokonaira hagyta. 1271. mart. 8.

Nos Capitulum ecclesie Sancti Michaelis de Castro ferreo. significamus quibus expedit vniuersis. quod cum domina vulfet filia olber de Castro Olber uxor Marcelli de Sytke. in lectu egritudinis decidisset. nobis per suum nuncium humiliter suplicauit ut unum ex nobis ad audiendam conposicionem suam mitteremus. coram quo eadem domina ultimum conderet testamentum. Nos autem ipsius peticioni hac uice acquiescentes. unum ex nobis ad prescriptam dominam duximus transmittendum. qui demum ad nos rediens retulit requisitus. quod eadem domina inter cetera dotem suam simulcum rebus ipsi nupta secum adductis, alexio et Chepano filys Laurenci ac Stephano filio Zobolch fratribus Marcelli mariti sui ad plenum relaxasset. Datum in dominica Oculi mei anno gracie. M°. cc°. lxx°. I°.

Kivűl: pro Chepano et fratribus.

Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban. Közli: Nagy Imre.