047. A pécsi káptalan előtt egy részről Margit asszony, más részről Swp comes Alberehth fia, bizonyos szomszédos birtokrészeikre nézve cserét kötnek. 1269. aprilis havában.

Paulus Prepositus et Capitulum Quinqueecclesiarum omnibus presens scriptum cernentibus salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire. Quod frater Nycholaus procurator domine Margarete cum uno fratre suo Anthonio ex una parte, Nemel officiali comitis Swp fily Alberehth pro ipso comite Swp domino suo ex altera personaliter in nostri presencia constituti proposuerunt et sunt confessi uiua uoce super quibusdam particulis terrarum tale concambium habuisse inter se, quod illa particula terre arabilis domine Margarethe sufficientis ad dimidium aratrum, que adiacet de parte terrarum comitis Swp predicti, cessit et remansit irreuocabiliter ipsi comiti Swp perpetuo possidenda. Econtra idem comes Swp quandam particulam terre sue arabilis sufficientem similiter ad dimidium aratrum, adiacentem de parte terrarum domine Margarethe, dedit, tradidit et reliquit eidem domine Margarethe in perpetuum possidendam. Ipsas autem particulas terrarum inter se iste sunt mete, que separant et distingunt, sicuti nobis ydem frater Nycholaus et Nemel retulerunt uiua uoce. Incipiendo autem de parte occidentali, de aqua Drawcha, a duabus autem metis terreis tendendo ad partem orientalem peruenit ad aquam Themencha, ubi sunt due mete terre: Exinde per cursum eiusdem aque procedendo, ex utraque parte ipsius aque, in quinque locis decem metis terreis existentibus, peruenit ad illum locum, vbi conmetaneitas et uicinitas ipsius comitis Swp, de terra dicte domine Margarethe terminatur, ibique sunt due mete terre. In cuius rei memoriam et perpetuam stabilitatem litteras presentes nostro conmunitas sigillo ad peticionem utrarumque parcium conscribi dignum duximus. Actum anno gracie M° CC° LX° nono. Mense Aprili, Rodolpho cantore, Andrea custode, Wenchezlao decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus magistri Johannis lectoris Quinqueecclesiensis.

Vörös selyemszálakon függő pecséttel és cyrographummal. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 46. l. Közli: Vincze Gábor.