039. István ifjabb király testvére Margit szolgájának Miklósnak Buken földét adományozza. 1265.

Stephanus Dei gracia Junior Rex Hungarie, Dux transiluanus, dominus Cumanorum, vniuersis, quibus presentes patuerint salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod ad instanciam karissime sororis nostre domine Margarete in ecclesia sancte Marie de insula vitam contemplatiuam ducentis, Nicholao seruienti suo terram Buken sine herede decedentis vacuam et habitatoribus carentem nostre collacioni inmediate pertinentem ad dua aratra sufficientem contulimus atque tradidimus sibi et suis heredibus, heredumque successoribus perpetualiter possidendam. Ipsa autem terra a parte orientali contiguatur terre sancti Petri maioris ecclesie Budensis, deinde vicinatur terre Pousa Racusa uocate, que est terra cruciferorum domus hospitalis sancti Regis de calidis aquis; postea uergens uersus meridiem vicinatur terre Keer nominate; deinde uersus partem occidentalem terminat ipsam terra Stephani surdi, postea vero a parte septemtrionali terminatur a terra prefate sororis nostre domine Margarete, et sic ueniens iterum ad orientem, ad primam uidelicet metam terminatur. Et ut hec nostra donacio perpetue firmitatis robur optineat eidem Nicholao presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Lodomery aule nostre vicecancellary. Auno Domini Millesimo CC° Sexagesimo Quinto.

Vörös selyemszálakon függött kettős pecsét töredékeivel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 60. 3. Közli: Vincze Gábor.